Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1etiam augentur eò perfectius. proptereaque; poterunt aliquando exactè cir­
culum quò ad ſenſum imitari.
quod de circulis dictum eſt, intelligi etiam de­
bet de omnibus alijs figuris eiuſdem ſpeciei, vt de duabus ellipſibus, aut
de duobus triangulis, &c.
Tertiò, lumen Solis per foramen tam exiguum, quod ſit inſtar puncti tranſ­
miſſum, figuram Solis rotundam videlicet, quamuis conuerſam referre; quod
144[Figure 144]
hac deſcriptione patefiet.
ſit Sol vbi A B, fora­
men inſtar puncti vbi E. illuminatio, in planum
radio Solis perpendiculariter obiectum, ſit C I D.
aio eam eſſe inſtar Solis rotundam, inuerſam ta­
men.
nam ſi ab omnibus punctis ſolaris periphe­
riæ radij per vnicum punctum E, rectà transfe­
rantur ad planum rectà obiectum, vbi C D, con­
flabunt duas conicas ſuperficies A E B, C E D,
baſes habentes circulos A B, C D, verticem verò
eundem E.
Cùm igitur illuminatio C D, ſit ve­
luti ſectio luminoſi coni C E D, quæ perpendicu­
lariter eum ſecat, ex Apollonij conicis circulus
erit, ac proinde Solis figuram imitabitur.
erit
tamen inuerſa, quia cum, vt dictum eſt in prima
prænotatione, radij rectis lineis ferantur, pun­
ctum A, ſiniſtrum, repreſentabitur in D, parte
dextra.
B, verò dexterum apparebit in C, parte
ſiniſtra, & H, in anteriore parte Solis, feretur in
I, punctum illuminationis poſterius: atque eodem
modo reliqua puncta in contrarias partes trans­
ferentur.
Quod ſi planum terminans conum ra­
dioſum non illi ſit perpendiculare, ſed obliquum,
vti eſt G F, ſectionem faciet ellipticam ex eodem
Apollonio, ideoque; Solis il luminatio, quod pluri­
mùm accidit, oualis apparet.
Quod dictum eſt de Solis illuminatione, in­
telligi etiam debet de alijs quibuſuis lucidis, vel coloratis luce perfuſis, quæ
ſuas ſpecies emittunt, cuiuſuis ſint figuræ, eodem enim modo oſtendemus
eorum illuminationes, ſeu ſpecies debere figuram ipſorum primitiuam re­
ferre, quamuis inuerſam.
Quartò, dico, Cauſam huius apparentiæ primariam eſſe ipſam Solis ro­
tunditatem, quæ per ſingula foraminis cuiuſuis puncta in oppoſitum planum
ſe ſe transfundit.
quod enim nuper de vnico puncto oſtenſum eſt, idem intel­
ligendum eſt de ſingulis foraminis punctis, per ſingula enim puncta ſingulæ
illuminationes rotundæ in aduerſum planum tranſmittuntur, quæ quò lon­
gius à foramine proceſſerint, cò perfectiorem rotunditatem aſſequentur, ob
eam cauſam, quàm in ſecunda prænotatione innuimus.
quæ vt explicatius
tractentur, neuè in hac Solis luce cæcutiamus, linearem demonſtrationem
afferemus.
ſit ſolare corpus A B, foramen verò qualiſcunque figuræ, veluti ri­
mula C D, per quam Solis ſplendor illapſus oppoſitum planum, in quo F E,
colluſtret.
iam ex infinitis punctis rimulæ C D, ſatis erit extrema duo C,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index