Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of Notes

< >
< >
page |< < (12) of 760 > >|
23412ARIST. DE COELO Si igitur æqualia eſſent, motus ipſorum nõ eſſet. Si alterum
ſuperaret, alter profectò non eſſet.
Quare ſiutraq; eſſent,
frustra ſanè corpus alterum eſſet, ſuum nõ ſubiens motum:
frustra enim calceum eum dicimus eſſe, cuius uſus non eſt.
At Deus &
Natura nibil prorſus faciunt frustra.
Diſſerendum eſſe, an corpus ſit infinitũ quoddam: quod nullum
ſit ſtatuendum infinitũ ne{que} ſimplex, ne{que} cõpoſitum:
quodq́;
corpus nullum circulo motum infinitum poſsit eſſe.
CAP. V.
_V_Erùm ubi hæc ſatis emerſerunt, de reliquis conſidere
11Hîc determi_
nat Āriſt. de ſi_
nitate vniuer ſi,
ſecundum ma_
gnitudinem.
mus oportet.
Atq; primò cõſider andum eſt, utrum
ſit corpus quippiam infinitũ ut cõplures antiquorum pu-
tarunt, an idipſum unum quid ſit eorum, quæ fieri nequeũt:
hoc enim, an illo modo res ſeſe habeat, non parũ, ſed totum
ad ueritatis cõtemplationem utrique refert:
etenim hoc ferè
contrarietatũ omnium hiſce qui de natura tota aliquid di-
xerunt, principium, &
fuit, & fieri ſanè poteſt: ſiquidem
&
paruus exitus à ueritate, fit hiſce qui exorbitauerunt, ſi
longè progrediantur, decies millies maior, ueluti ſi quiſpiã
magnitudinem aliquam minimam dixerit eſſe:
hic enim mi-
nima magnitudine introducta, maximas rerum mathema-
ticarum utiq;
dimouebit. Atq; huius cauſa eſt, principium
ui maius, quàm magnitudine eſſe.
Idcirco quod in princi-
pio paruum eſt, id in fine ualde magnum emergit.
Infinitũ
autem, &
principij uim, & quantitatis maximam habet.
Quare non eſt abſur dum, neque egreditur rationẽ, admira
bilem differentiã eſſe ex infiniti poſitione, ſi quiſpiam ſum-
pſerit infinitum corpus in ratione rerum quippiin eſſe.

Quamobrem à principio repetentes, de ipſo dicamus opor
tet.
Omne itaque corpus, aut ſimplex, aut compoſitum
eſſe neceſſe eſt.
Quare & infinitum ipſum, aut ſimplex,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index