Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 303 > >|
1nentur ad cubantium commoditatem. Loquitur autem.
Philoſophus de lectulis minoribus cum qui ad vnum dum­
taxat capiendum hominem cubantem efficiuntur, tum qui
reſtibus, ſeu funibus quibuſdam ad ſuſtinendam culcitram
ſuper quam ille iaceat ſunt intexti, quemadmodum adhuc
in Italia licet rarò, frequentius tamen in Gallia, atque Hiſpa­
nia conſpiciuntur in vſum traducti.
Hinc itaque rurſus quaerit cur in huiuſmodi lectulis mu­
niendis, reſtes per tranſuerſum, & ex oppoſito, non autem
per diametrum extendantur.
Aitque triplici ex cauſa id fieri;
vel pariter in conſuetudinem abijſſe.
Primò nimirum, vt
ſpondarum ligna ab ipſis reſtibus minus diſtrahantur atque
ſcindantur; quandoquidem ſciſſioni magis obnoxia ſunt cum
per diametrum in eis funes inditi fuerint, ac diſtenti.
Nam
tunc quaſi per longum iuxta naturales venulas, ac rimulas,
quibus obſequendo facilè ſequitur ſciſsio, ligna ipſa vim pa­
terentur, ac veluti ſecarentur; ſecus ac ſi per tranſuerſum,
ac ſecundum latitudinem terebrata ſint, funesque per ipſa
foramina traducantur.
Quia ſemper lignorum tramites tranſ­
uerſi funium preſſioni magis reſiſtunt.
Secundo id fieri docet ex eo quod ſic funes traducti, mi­
nus laborant, pondus ſuperimpoſitum ſuſtinendo.
Quo enim
per breuiores lineas extenſi fuerint, eò fortiores euadunt.
Sic è contra cum per longiores, debiliores fiunt, ac facilius
in parte ab extremis remotiſſima diſrumpuntur: longiores
autem lineæ ſunt diametrales in quadrangulari, ac rectan­
gula figura de qua loquimur, vt per ſe patet.
Tertio denique id ipſum iccirco vſui eſſe inquit, vt in ip­
ſa lectulorum textura minus reſtium, ſeu funium abſumatur.
Quod licet implexè admodum videatur probare ob textus
corruptionem; Satis tamen ſenſus probationis tenetur, at­
que optimè à Piccolomineo dilucidatur.
Summatim verò ad hoc, vt clarius probatio ipſa perci­
piatur, ſupponimus primò cum ipſo Ariſtotele, quod lectu­
lus ſuis reſtibus per tranſuerſum intextus exempli gratia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index