Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1Denique auro argentum copulat una
Aereaque res plumbo fit uti iungatur ab albo?

Cetera iam quam multa licet reperire!
quid ergo?
Nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam:
Nec me tam multam hic operam consumere par est:
Sed breviter paucis praestat comprendere multa.

Quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
Ut cava conveniant plenis haec illius, illa
Huiusque: inter se, iunctura haec optima constat.

Est etiam, quasi ut anellis, hamisque plicata
Inter se quaedam possint copulata teneri:
Quod magis in lapide hoc fieri, ferroque videtur.

Nunc, ratio quae sit morbis, aut unde repente
Mortiferam possit cladem conflare coorta
Morbida vis hominum generi, pecudumque catervis,
Expediam.
primum multarum semina rerum
Esse supra docui, quae sint vitalia nobis:
Et contra, quae sint morbo, mortique necesse est
Multa volare.
ea cum casu sunt forte coorta
Et perturbarunt caelum: fit morbidus aer.

Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque
Aut extrinsecus, ut nubes, nebulaeque, superne
Per caelum veniunt; aut ipsa saepe coortae
De terra surgunt, ubi putorem humida nacta est,
Intempestivis pluvijsque, & solibus icta.

Nonne vides etiam caeli novitate, & aquarum
Tentari, procul a patria quicumque, domoque
Adveniunt ?
ideo quia longe discrepitat res?
Nam quid Britanis caelum differre putamus,
Et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
Quidve quod in Ponto est, differre & Gadibus, atque
Usque ad nigra virum percocto saecla colore ?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index