Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (13) of 760 > >|
23513LIBER I. compoſitum erit. Atqui patet, ſi ſimplicia ſint finita, compo
ſitum neceſſariò finitũ eſſe:
quod enim ex multitudine fini-
tis, ac magnitudine constat, id &
multitudine & magnitu-
dine eſt finitũ:
tantũ enim erit, quanta ſunt ea, ex quibus cõ
ponitur, atq;
constat. Restat igitur uidere, utrum ſimpli-
cium quippiam corporũ infinitũ magnitudine eſſe poßit,
an hoc fieri nequeat.
Atq; prius hoc de primo corpore ui-
ſo, ac pertractato, de reliquis deinceps cõſideremus.
Cor-
pus igitur quod uerſatur neceſſariò omne finitum eſſe ex
hiſce patere poteſt:
nã ſi corpus quod uerſatur, eſt infinitũ,
infinitæ profectò erunt &
rectè lineæ quæ è medio protra
huntur:
infinitarũ autẽ interuallum infinitũ etiam eſt. Atq;
interuallum linearum id dico, extra quod nulla magnitudo
tangens lineas ſumi poteſt:
hoc igitur infinitum eſſe neceſſe
eſt:
finitarũ enim, interuallum ſemper finitũ erit. Fieri præ-
terea poteſt, ut eo maius ſemper ſumatur, quod datum eſt.

Quare eadem ratio eſt &
de ſpacio: quemadmodum nume
rum ex eo dicimus infinitũ, quia maximus non eſt.
Si igitur
fieri nequit, ut infinito tranſitus fiat, atq;
ſi cœlum ſit infi-
tum, interuallum etiam infinitũ eſſe neceſſe eſt, fieri profe-
ctò non poteſt, ut ipſum cœlum uerſetur:
at uerſari cœlum
uidemus, rationeq́;
iam definiuimus, conuerſionẽ corporis
motionem cuiuſpiam eſſe.
Præterea ſi à finito tempore fi-
nitum tempus abstuleris, &
reliquum finitum eſſe, princi-
pium´ que habere neceſſe eſt:
ſi tempus autem ambulationis
principium habet, &
motionis etiam principium eſt: qua-
re &
principium magnitudinis eius erit, ſuper qua ambu-
latio fuit:
eadem eſt & in cæteris ratio. Sit itaque A B C
linea, altera ex parte infinita qua ipſum eſt C:
et rurſus alia
infinita utraq;
ex parte, D E: ſi igitur ab A centro,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index