Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1tiorum, hebetiorumque, & adiumentorum, quibus
poſſunt ſubtiliora omnibus rebus antè perceptis per­
cipere; & ſine ſpe tamen, vt vnquam naturæ ſubtilita­
tem aſſequantur.
Itaque, vt in hac diſtinctione hærea­
mus: tunc igitur erit finita diuiſio, ſeu peruentum erit ad
eam diuiſionem, vltra quam ſubdiuidere in duo dimidia
non liceat, cùm AS erit non Mathematicè quidem,
ſed Phyſicè tamen indiuiſibilis: atqui ſi AS ſit Phyſi­
cè indiuiſibilis: erit igitur & pars SD indiuiſibilis, tan­
quam ipſi AS æqualis?
An ergo, ſi pars SD ſit in­
diuiſibilis Phyſicè, diſtingues in ea trientem, quadran­
tem, & cæteras Phyſicas parteis iis temporibus percur­
rendas, quæ menſuræ ſint conſequentium, hoc eſt ipſi
AD æqualium?
Cùm non poſſis: vide quàm fruſtrà
eò confugeris, vt ſtandum alicubi ſit, quòd diuiſio eſſe infi­
nita non poßit.
Hanc iterùm difficultatem quaſi præſentiens, præ­
uenienſque, quid ni, inquis, iam primùm in ea parte con­
ſiſtamus, ex qua totius motus accelerati ratio perfectè intelli­
gatur? Dicere ergo vis, non eſſe exſpectandum, ad
hoc vt conſiſtamus, quovſque ad eam diuiſionem per­
uenerimus, ex qua partes AS, & SD ſint duo puncta
Phyſica, ſeu duæ Phyſicè indiuiſibiles partes: ſed in illa
ſtandum, in qua tam AS, quàm SD conſtent adhùc ex
tot Phyſicis partibus, vt ex ijs ratio accelerati motus per­
fectè intelligatur.
At imprimis, ſi ita ſit, fruſtrà ergo
dicis alicubi ſtandum, quòd diuiſio eſſe infinita non poßit:
cùm etiam diuiſione exſiſtente non infinita, progredi
adhûc vlteriùs liceat: atque idcircò vigent adhûc in­
commoda omnia, quæ obiecta ſunt: quandò poteſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index