Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ptationes, quas priusquam huc pedem appuli, cœperatis, &
eaſdem me præſente abſoluite, vt à vobis doctior de more diſce
dam: cumque tum ipſo tum cæteris omnibus conſentientibus,
in hanc diſceptatione quam nunc præ manibus habemus, for­
tè incidiſſemus, & id pro conſtanti affirmauiſſemus, quod nunc
constantissimè affirmamus, post longum congreſſum meam
ſententiam, meaque argumenta, quibus eamdem fulcire ſata
gebant, nonnulli labefactare, & nonnulli communire pro di­
uerſa animi propenſione, proque diuerſo ingenio conarentur,
cumque inter nos diſceptationes ſemper augerentur, nullusque
earumdem exitus inueniretur, ad experientiam omnium re­
rum magiſtram, perindeac ad ſacram ancoram confugimus,
& duobus adinuentis, tum ligni, tum plumbi frustulis æqua­
lis, vt ex aſpectu coniicere licebat, ponderis, neque enim nos
ad lancem illa expendere neceſſarium eſſe duximus, sed peri­
culo quod facturi fueramus, ſat eſſe rati fuimus, ſi ad ocu­
lum expenderentur, eadem ergo duo adinuenta æqualis pon­
deris frustula, ex altiore noſtrarum ædium fenestra pari im
pulſu, eodemque tempore proiiciemus: plumbum ſegnius de­
ſcenderet, ſuper lignum enim, quod prius in terram ceciderat,
omnes quotquot ibi, rei exitum expectabamus, illud præceps
ruere vidimus: idque non ſemel, sed ſæpenumero eodem ſuc­
ceſſu tentauimus.
Cuius rei experimento ducti omnes in eam
dem nobiſcum pedibus iuêre ſententiam.
Ergo tum rationi,
tum experimento, tum auctoritati conſentaneum est, aeris in
ſuo proprio, naturalique loco, nonnullam eſſe grauitatem, quo
fit, vt lignum in quo plus est aeris, quam in plumbo, æqua­
lis ponderis per aerem medium velocius deſcendat, & ſuper
aquam natet, quod in aqua aer ſit leuius, perindeac leuis eſt
in terra, leuitate licet exiſtente minore: plumbum, in quo mi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index