Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1
Illi numquam viderunt piſcem dictum *ourano/skopon, id eſt cæli ſpe­
culatorem.
Hic namque vel inuitus cælum ſemper intuetur: homo
autem niſi collum reflectat retrorſum, cælum non videt.
Atqui hæc
reflexio communis eſt etiam aſinis, vt omittam aues, quæ longo collo
ſunt præditæ, quibus non ſolum facilè eſt ſurſum: ſed & quoquouer­
ſum, ſi voluerint aſpicere.
Et quando poſt Platonem, Ouidius dixit illud,
Pronaque cum ſpectant animalia cætera terram,
Os homini ſublime dedit, cælum que videre
Iuſſit, & erectos ad ſidera tollere vultus.
Non ſentit cum Platone & fallitur: ſi cœlum videre intelligit, cum
quis ſupinus ſeipſum reclinarit oſcitans: non autem potius cum quis
naturam cœleſtium mente conſiderat, quod eſt homini, vt erectum
eſſe poſſe, proprium: pronum vero eſſe poſſe, commune eſt illi, cum
belluis, quæ non ſolum iacentes: ſed & ambulantes ſic ſunt.
Verſus
enim humum omnes ventrem conuerſum habent, aliæ magis, aliæ
minus modo ſimillimo infantium, qui manibus pedibuſque innixi, ſe
mouent.
Vnus cereopithecus proxime accedit ad hominis erectum
ſtatum, diutiuſque ſtare vtcunque poteſt, & manum habet: ſed dißi­
milem, vt in qua pollex non eſt reliquis digitis oppoſitus, nec a)nti/­
xeir,
proptereà dicitur à Galeno eſſe ridicula hominis imitatio.
ab hoc
enim ſitu pollex i)/son du/natai tn=| o(/lh| xeiri/.
Cur omnes qui ſurgunt.] Quærit hîc Ariſtoteles, cur ſur­
gens de ſeßione neceſſario conſtituat angu­
lum acutum ex tibia cum femore, vel ex
thorace, ſeu ſpina cum femore, vt in ſeſ­
91[Figure 91]
ſione ſit thorax A B, femur B C, tibia C
D, anguli A B C & B C D recti.
Ex hoc
ſitu ad ſurgendum innitens neceſſe habet addu­
cere C D ad C E, vel A B ad B F, vt è
rectis A B C, B C D angulis, fiant acuti
F B C, B C E.
An quia quod æquale.] Quæſtionem propoſitam ſoluit du­
pliciter.
Primo modo è cauſa quietis in ſeſsione perſeuerante, quandiu
recti anguli conſeruantur.
hic erit ſyllogiſmus.
Cauſa quietis perſeuerante fieri non poteſt ſurrectio, vt quæ mo­
tio ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index