Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of contents

< >
< >
page |< < (217) of 430 > >|
235217IN LIB. VII. quaſi lignum dolabis. Si nuſquam acies eius offeñderit,
&
ſi quod aſciæ adhæret fuerit molle at viſcoſam con-
stat albariis operibus conuenire.
Hoc & Plinius ſcribit,
lib.
36. cap. 23. SVMATVR ASCIA.
Dolabra, notum fabrorum materiariorum inſtrumentum,
quo aſperitas dolatur &
perpolitur. SIC CALX
IN LACV MACERATA ASCIE-
TVR.
Lacum appellat conceptaculum vbi calx mace-
ratur, vt ſi qua gleba parumignibus excocta fuerit, mace-
ratione ſoluatur.
INDICABIT EAM E-
VANIDAM.
Raram, inanem, cum oporteat lentá
eſſe et glutinoſam quam ad tectoria probes.
CAME-
RARVM DISPOSITIONES IN
CONCLAVIBVS DISPONANTVR
NISI LACVNARIBVS EA FVE-
RINT ORNATA.
Lacunaria contignatio-
num ſunt.
Cameræ verò curuantur, aliæ in fornices, aliæ
in testudines, aliæ in bemiſphæria, aliæ compluſculis ar-
cubus constant, aliæ istorum quota ſant pars.
CAP. TERTIVM.
VM ERGO CAMERARVM
c # POSTVLABIT RATIO.
Cameræ dictæ ſunt à Camuro, ideſt curuo, au-
ctore Scruio Georg.
3. Earum ſunt genera, testudo, &
hemiſphærium, de quibus dixi lib.
5. cap. 10. & fornix
quæ oblonga &
in arcum curua eſt, quo genere in hypo-
geis &
cryptoporticibus vtimur. Eſt & genus apud
Italos non inuenustum, nec inutile, quod à forma

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index