Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 241 > >|
1Quò igitur maior eſt grauitatis diſſimilitudo,
eò pariter maior eſt grauitatio, & conatus
deorſum validior.
Atqui quodcunque pon­
dus grauius eſt aquâ, eſt multo grauius aëre;
igitur magis ab aëre differt quàm ab aquâ,
magiſquè in aëre grauitat quàm in aquá: cum
autem grauitet propter diſſimilitudinem, to­
ta grauitatio petenda eſt iuxta exceſſum, quo
ſuperat aquæ grauitatem.
Eâdem ratione ea quæ leuiora ſunt aquâ,

intrà aquam leuitatem habent iuxta differen­
tiam, qua vincuntur à grauitate aquæ.
At­
que hinc facilè definitur cuiuſcunque ſolidi
innatantis quota portio emergat ex aquâ aut
alio humido: ibi enim ſolidum intrans hu­
morem conſiſtit, vbi grauitas partis in aëre
extantis æqualis eſt leuitati portionis in hu­
mido immerſæ: id autem fit, quando pars
demerſa ad extantem eſt vt grauitas ſpecifi­
ca ſolidi innatantis ad differentiam grauita­
tum ſolidi & humidi.
Si enim quæratur
quota portio plumbi extaret ex mercurio (eſt
autem plumbum ad mercurium vt 11 ad
13) ſtatim dicetur molis plumbeæ (2/13) extare,
& (11/13) immergi; quia nimirum ſingulæ partes
immerſæ in mercurio leuitant vt 2, ſingulæ
autem in aëre extantes grauitant vt 11. Si
igitur vt grauitas in aëre ad leuitatem in mer­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index