Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
201 195
202 196
203 197
204 198
205 199
206 200
207 201
208 202
209 203
210 204
211 205
212 206
213 207
214 208
215 209
216 210
217 211
218 212
219 213
220 214
221 215
222
223
224
225 3
226 4
227 5
228 6
229 7
230 8
< >
page |< < (14) of 760 > >|
23614ARIST. DE COELO linea A B C deſcribat, lineam ſecans D E, in orbem aliquan
do lata finito in tẽpore erit:
totũ enim tẽpus, quo uerſatum
eſt cœlum, finitũ eſt:
& id ergo tẽpus finitum eſt, quod eſt
ablatũ, in quo ſecãs linea ferebatur.
Erit igitur principiũ
quoddã, quo primũ A B C linea, D E lineã ſecuit:
at eſſe nõ
poteſt.
Non ergo fieri poteſt, ut infinitũ uerſetur: quare
neq;
mundus, ſi infinitus eſſet. Præterea ex his patet etiã fie
rinon poſſe, ut infinitũ motu ſit agitatũ.
Sit enim linea A,
quæ propter B lineã feratur, finita, inquam, propter finitã.
Simul igitur A lineã à B, et B ab A abſolutam fore, neceſſe
eſt:
quantũ enim alterius altera occupabit, tantum illius et
altera occupabit.
Si igitur ambæ in cõtrarium moueantur,
citius abſoluentur:
ſin altera propè manentẽ alterã mouea-
tur, tardius, ſi modò eadẽ quod prope illam mouetur celeri
tate feratur.
Verùm illud eſt manifestũ, fierinon poſſe, ut
finito in tẽpore quicquã tranſeat infinitũ:
tranſibit ergo in
tempore infinito:
hoc enim eſt demonstratũ prius, in hiſce
quæ de motu ſunt pertractata.
Nihil autem intereſt, finita
prope infinitam feratur, an infinita prope finitã:
nam cùm
hæc prope illam mouetur, &
illa per hãc tranſire uidetur.
Similiter, &
ſi moueatur, & ſi non moueatur: uerùm ſi mo
ueantur ambæ, citius abſoluentur:
quanquã nihil prohibet
eam interdum, quæ prope quieſcentẽ mouetur, citius quàm
eam, quæ fertur, cõtra tranſire, ſi quiſpiam eas quidem, quæ
contra mouẽtur, utraſq;
ferri tardè poſuerit: eam uerò quæ
prope quieſcentẽ mouetur, multò celerius illis ferri.
Nul-
lum igitur rationi prorſus im pedimentum afferetur, ſi pro-
pe quieſcentẽ alter a moueatur, cùm fieri poßit, ut A ſi pro
pe B lineam moueatur, motionẽ &
ipſam etiam ſubeuntem
tardius tranſeat, uti diximus.
Si igitur id infinitum eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index