Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
241 229
242 230
243 231
244 232
245 233
246 234
247 235
248 236
249 237
250 238
251 239
252 240
253 241
254 242
255 243
256 244
257 245
258 246
259 247
260 248
< >
page |< < (224) of 672 > >|
236224Diſſertatio Octaua. quid interſit inter flammam ex bitumine, aut oleo, aut pice, at-
que flammam ex lignis bituminoſâ, aut oleoſâ, aut piceâ pinguedi-
ne redundantibus;
vt illorum exhalatio Fuligo aut Nidor dicatur,
horum verò Fumus.
Dand. Mittamus omnem de vocabulis quæſtionem. Spiritus
Terebinthinæ, cucurbitę incluſus, &
balneo arenæ impoſitus, ſi
calore modico vrgeatur, leniter ebullit;
ſin autem calor intenda-
tur, liquor magno impetu efferueſcit, donec in flammam erum-
pat.
In metallis ipſis aliquid eſſe, quod poſſit in flammam abire,
docet illorum ſolutio artificioſa:
ideò Io: Beguinus Tyrocinij Chy-
mici lib.
2. cap. 14. editionis Quintæ anni 1619 ſtudio & operâ Chri-
ſtophori Gluckradi ſcripſit, *Si quis dubitat, an etiam metalla*
*in ſulphur redire poſſint, is ſciat omnia metalla in liquoribus con-*
*uenientibus aliquoties ſoluta, tandem in liquorem vnctuoſum, facilè*
*flammam concipientem, reſolui, vt ſæpè meo damno expertus ſum.
*
Nonne huiuſmodi flammæ, fumi ardentes ſunt, neque tamen ex
ligno?
Certè Antimonij partes quędam adeò imperfectè miſtæ
ſunt, &
ſolutę, vtin menſtruo quouis oleoſo, aut à communi li-
xiuio educantur;
aliæ ita pertinaciter cohærent, vt aquâ forti non
ſoluantur, ſed ſolâ aquâ regiâ, quę idita violenter pręſtat, vt
fumus indè excitatus cubiculum obſcuret.
Non itaque admodum
laborandum eſt, an ſit propriè fumus, quo ſenſu accepit Ariſtoteles
lignorum exhalationem.
Maur. Neque mihi placet in haſce vocabulorum tricas me co-
nijcere:
quanquam in ligno, vtpote re maximè familiari, fumi,
qui in flammam accendi poſſit, naturam liceat faciliùs contem-
plari;
admoto ſcilicet igne (nefas non ſit iterum dicere) excitan-
tur quidem in ligno, &
commouentur particulæ Sulphureę, atque
Spiritus, erumpentes vnâ cum particulis aqueis attenuatis in va-
porem miſtum cum particulis terreis, atque Salinis:
Sed quandiu
pauciores aliquot Sulphureæ particulę ſenſim, nec multo impetu
prorumpunt, halitus ille eſt merus fumus:
Sin autem aliquanto
plures ſulphuris particulę circa ſuperficiem diſcurrant agitantes
alias particulas, &
earum nexum diſſoluentes, fit pruna ardens:
vbi demum confertim agglomeratę plurimę ſulphuris particulæ,
quaſi inſtar turbidi torrentis, exiliunt permiſtim ſecum rapientes
alias particulas aqueas, terreas, ſalinas, &
pneumaticas, tunc eſt
flamma:
quæ deinde ceſſat, ſiuè quia non iam plures

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index