Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 1055 > >|
1& viridatio forent idem; vt ſiquid à nigro ad album modò per fuſcum, aliàs per viride tranſiret.

Item ſi ab A ad B. profiſceretur idem corpus modò ſuper circulo, mox ſuper recta; cùm ſit idem
terminus B in vtroque motu, eadem ſpecies motus quoque fuerit.
Efficeretur etiam, vt non eſ­
ſet deſcenſus è ſphęra ignis ad centrum, ſi moueretur ad aquam, cùm deberet alioqui moueri ad
centrum: neque enim idem eſſet terminus ad quem lapis ferretur.
Hæc auctores plerique de­
cernunt.
Primùm diſtinguitur de terminis ad quos: etenim, aut ſunt imperfecti, quos etiam ſi
natura aſſequatur, non tamen ibi quieſcit, ſed vult prætereà progredi.
Ex hoc efficitur motus
quidam imperfectus quem videtur indicaſſe Philoſophus, dum deſcriberet finem, a quòd eſſet

extremum eorum motuum qui continui forent, aut termini perfecti ſunt, quò .ſ.
natura conten­
dit.
neque adepta progreditur vlterius, ibi manens ſecundùm naturam, vt cùm ex aëre deſcendit
lapis; ſi fingatur in aqua parumper quieſcere, licet eò tendat, ille terminus imperfectus eſt: cen­
trum verò eſt terminus perfectus.
ſ: quidem in aqua nolit lapis omnino quieſcere, ſed niſi prohi­
beatur, vſque ad centrum feretur, ibique etiam ſuopte impulſu permanebit, vt inde diuelli non
niſi magno cum labore patiatur.
Secundò medium, inquiunt, in omni motu duplex eſt, aut for­
male, aut materiale: formale id appellant quod eſt ſpatij forma quod eſt vel rectum, vel in or­
bem ductum, aut, ſiquid ex his eſt compoſitum, vt ſpira; alterum quod eſt ex partibus eiuſdem

ſpatij, vt quicquid intra duo puncta comprehenditur in linea recta, aut in circunferentia.
Ergo
vt Ariſtotelis dicta concilient; conſtituunt in ea theſi, nimirum quòd vnus ad ſpeciem motus eo
determinetur, quòd vnus ad ſpeciem ſit terminus ad quem; accipiendum eſſe terminum ad quem
vltimum, & ab eo denominationem eſſe faciendam: medium verò ſtatuunt formale tantummodò.
Volunt & alij mobile idem eſſe: quanquam mobile accipiunt non indiuiduum ipſum, vt aërem,
aut aquam, ſeu quod habet in ſeipſo principium talis motus, vt graue, aut leue.
proinde ſpectan­
dum eſſe, ſit'ne motus ſecundùm, aut contra naturam.
Ex his ſe tollere putant dubitationes pro­
poſitas.
Nam ſic non eſt eadem ſpecies motus quæ in orbem fit & rectà vtrobique ab A ad B,
cùm differant media ratione formali, quanuis non vereatur aſſerere quidam auctor hos motus
inter ſe ſpecie non differre, illud ſpectans, (niſi fallor) ne ex hoc naſcatur corpora quæ ſic mo­
uentur, ſpecie diſtingui, ac ſuccedat ex tali ratione cęlum eſſe corpus æternum.
Sed ſit hoc ve­
riſsimum
, contineamus nos intra cancellos philoſophiæ Peripateticę quæ decernit, hos motus ſpe­
cie differre.
Rurſus nihil obſtat, quominus eadem ſit ſpecies motus, quandò graue mouetur
ad aquæ planitiem & ad centrum; quia planities aquę non eſt terminus ad quem vltimus & per­

fectus.
Neque idem eſt motus aëris & terræ ad centrum; cùm illi ſit contrà naturam; huic verò
ex natura.
Sic enim fit, vt non ſit mobile idem. Sed enim illa ſolutio non eſt approbanda quæ
non euertit funditùs omnes dubitationes, multoque.
minus à nobis, qui vnum Ariſtotelem hîc de­
fendere cupimus; ipſe verò, vbi diſſerit.
b Vtrùm motui qui fit in orbem, quippiam contra­

rium ſit an'non; accipit eundem eſſe motum, ſi fiat ſuper circulo, aut ſuper recta; quandò fiat
ad idem punctum.
Quare conati ſunt alij nouis quibuſdam diſtinctionibus adiectis propoſi­
tas difficultates depellere, vtpote, Terminorum rationem eſſe diligenter obſeruandam.
Etenim
non eſſe eandem rationem loci aëris ad ignem & terram; quippe quòd ſit vt infrà ad ignim, ad
terram verò vt ſuprà: neque eandem eſſe rationem cubiti & decem cubiti ad tricubitum, cùm il­
lo ſit maior, hoc autem minor.
Tùm etiam motus ſecum differre vel modo, vel ſpecie. Nanque
albefactio ſpecie diſtinguitur à nigrefactione; ſed velox à tardo ſolum differt modo & per acci­
dens: neque enim ſunt differentiæ conſtituentes, aut diuidentes, ſiquidem ad omneis ſpecies mo­
tus pertineant.
Ita naturale & contra naturam non eſſe ſpecies, ſed modos, cùm peruagentur
omnem ſpeciem motus: nullus enim motus eſt qui non ſit naturalis, aut violens.
His omnibus

receptis aliqua ſubſcripſit eruditiſsimus Toletus, quæ (niſi me animus fallit) neque dubitatione
carent, neque ſunt prorſus à repugnantia libera.
Nempe rationem habendam eſſe ſolùm ter­
mini ad quem, in conſtituendo vno ad ſpeciem motum, termini à quo nullam; tanquam alienus
eſſet ab eſſentia & vnitate motus, quia per accidens ſolùm ad vnitatem ſpecificam pertineret:
mobileque.
excludendum; quaſi nihil referret cuius'nam foret naturæ: mox rationem termini ad
quem poſitam eſſe in habitudine ad terminum à quo.
Nam primùm illa ſecum pugnant, quòd
terminus à quo reiiciatur ab vnitate ſpecifica motus, & quòd terminus ad quem conſiſtat in ha­
bitudine termini à quo; nam ſi mutuò ſe reſpiciunt hi termini, in illa habitudine conſiſtet vtique
vtrorumque eſſentia.
Ergo quicquid ex altero conſtituitur, etiam quodammodò conſtituatur
ex compare neceſſe eſt: aliter ſequeretur, aliquid ab eſſentia ſua poſſe ſeparari.
Ita enim eſt in
huiuſmodi conſequentibus, quemadmodum monebat Ariſtoteles.
Quicquid ad vnius eſſen­
tiam pertineret, facere item ad eorum eſſentiam quæ pendent ab illo eſſentialiter.
Deinde ab
eodem fonte petitur, quòd vnus ſit motus, & ſpecie differat.
Sed quî diſtingui poteſt aſcenſus
& deſcenſus, niſi conſtituta notitia terminorum ſuprà & infrà, & ex vtriſque ſimul acceptis, vn­
de .ſ.
& quo, aut ſaltem ſubintellectis? Nanque, etſi grauitas & deſcenſus eo terminantur quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index