Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
231 207
232 208
233 209
234 210
235 211
236 212
237 213
238 214
239 215
240 216
241 217
242 218
243 219
244 220
245 221
246 222
247 223
248 224
249 225
250 226
251 227
252 228
253 229
254 230
255 231
256 232
257 233
258 234
259 235
260 236
< >
page |< < (212) of 376 > >|
236212M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA rotae peraget, etiamſi aeque celeriter ambulet, propter magnitudinem
circinationis, multo tardius perſicere curſum.
Similiter aſtra nitentia
contra mundi curſum ſuis itineribus perſiciunt circuitum;
ſed coeli ver-
ſatione redundationibus referuntur quotidiana temporis circulatione.
Eſſe
autem alias ſtellas temperatas, alias ferventes, etiamque frigidas, haec eſſe
cauſa videtur:
quod omnis ignis in ſuperiora loca habet ſcandentem ſlam-
mam.
Ergo Sol aethera, qui eſt ſupra ſe, radiis exurens eſſicit canden-
tem, in quibus locis habet curſum Martis ſtella, itaque fervens ab ardore
ſolis eſſicitur.
Saturni autem, quod eſt proxima extremo mundo tangit-
que congelatas coeli regiones, vehementer eſt frigida.
Ex eo Jovis, cum
inter utriusque circuitiones habeat curſum, a reſrigeratione caloreque eo-
rum medio, convenientes temperatiſſimosque habere videtur eſſectus.
De
zona XII ſignorum et ſeptem aſtrorum, contrarioque eorum opere ac
curſu, quibus rationibus et numeris tranſeant ex ſignis in ſigna et circui-
tum ſuum perſiciant, uti a praeceptoribus accepi, expoſui:
nunc de creſ-
centi lumine Lunae diminutioneque, uti traditum eſt nobis a majoribus,
dicam.
Beroſus, qui a Chaldaeorum civitate ſive natione progreſſus in
Aſiam, et diſciplinam patecfecit, ita eſt profeſſus:
pilam eſſe ex dimidia
parte candentem, reliqua habere caeruleo colore.
Cum autem curſum
itineris ſui peragens ſubiret orbem Solis, tunc eam radiis et impetu ca-
loris corripi convertique candentem, propter ejus proprietatem luminis
ad lumen.
Cum autem ea evocata ad ſolis orbes ſuperiora ſpectet, tunc
inſeriorem partem ejus, quod candens non ſit, propter aeris ſimilitudinem
obſcuram videri;
cum ad perpendiculum extet ad ejus radios, totum lu-
men ad ſuperiorem ſpeciem retineri, et tunc eam vocari primam.
Cum
praeteriens vadit ad orientis coeli partes, relaxari ab impetu ſolis, extre-
mamque ejus partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mit-
tere ſplendorem;
et ita ex eo eam ſecundam vocari. Quotidiana autem
verſationis remiſſone, tertiam, quartam, in dies numerari:
ſeptimo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index