Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1
Quod ſi reſtes extendantur ſecundum diametrum, vt in
deſcripto lectulo ABCD, plus reſtium abſumi, inquit Phi­
77[Figure 77]
loſophus; & eadem
qua ſupra ratioci­
natione poterit de­
monſtrari.
Nam ſin­
gulis quibusque re­
ſtibus, tanquam la­
teribus trianguli re­
ctanguli conſidera­
tis per 47. prop.
primi, & per extractionem radicis quadratæ, inueniemus,
eos omnes ſimul ſumptos quadraginta pedum cum dimi­
dio obtinere dimenſionem, quibus ſi alios ſeptem, qui ex­
tra cadunt adijciamus, erit tota longitudo reſtis pedum 47.
cum dimidio.
Quod ſanè ad rei, de qua agitur intelligen­
tiam ſufficit indicaſſe, cum exactior ſupputatio fruſtrà ac
prolixius quàm par eſt, ſermonem protraheret.
Quæſtio Vigeſimaſexta.
Cvr difficilius eſt longa ligna ab extremo ſuper
humeros ferre, quàm ſecundum medium,
æquali existente pondere?
An quia vibrato li­
gno ipſum extremum prohibet ferre, vibratio­
ne magis retrahens lationem?
An quoniam li­
cet nihil inflectatur, neque multam habeat lon­
gitudinem, difficilius tamen ad ferendum eſt
ab extremo, quoniam facilius ex medio eleuatur, quàm ab ex­
tremo, & ideo ſic ferre eſt facilius.
Cauſa autem quoniam
ſecundum medium quidem eleuato ligno ſemper ſeſe inuicem
ſuſpendunt extrema, & altera pars alteram bene ſubleuat.
Medium enim veluti centrum fit, vbi habet is qui eleuat,
aut fert.
Extremorum igitur vtrumque deorſum vergens,
ſurſum ſuſpenditur.
Quod ſi ab extremo eleuetur, aut fe­
ratur, non ſanè facit: ſed vniuerſum pondus ad vnum ver­
git medium, quo eleuatur, aut fertur.
Sit medium vbi A,
extrema B, C.
Eleuato igitur aut portato ſecundum A,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index