Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1
Angulorum rectitudo eſt cauſa quietis.
Ergò quandiu perſeuerauerit, ſurrectio non fiet.
Aſſumptionis loco poſita eſt eius confirmatio ab axiomate, & ſic
concludetur.
Æqualitas eſt vbique cauſa quietis.
Angulus rectus eſt æqualitas, quia ſibi & alijs omnibus re­
ctis rectilineis eſt æqualis.
quod eſt axioma 10. lib. 1. In eo
ſcilicet rectæ ipſum conſtituentes ſibi pariter incumbunt,
ſibique inuicem perpendiculares ſunt. ex def. 10. lib. 1.
Ergò angulus rectus eſt cauſa quietis.
Cæterum axioma hoc de æqualitate cauſa quietis diligenter animad­
uertendum eſt in tota rerum natura.
Et vt particulatim expendamus.
videamus, vt omnia quieſcant ad rectos angulos. Primum elementa
omnia in planum ſui loci rectà ſurſum vel deorſam feruntur, & in
medio collocata, niſi aliena vi dimoueantur quieſcunt.
Itaque in­
ſiſtunt medio ad angulos rectos.
Ob id terra cubico octonûm recto­
rum ſolido à Pythagoreis & à Platone eſt comparata.
Deinde arbo­
res & plantarum omne genus rectà inſiſtunt plano.
Durabile in ædi­
ficijs nihil eſt, niſi rectà inſiſtat.
Poſtremò hominis quies, ſeu iaceat
humi, ſeu ſedeat, ſeu ſtet, fit per rectos angulos.
Iacet enim humi,
aut in lecto decumbit cum totum quidem corpus plano horizontis
parallelum eſt, aut eidem congruit: ſed tunc omnes craßitudinis di­
menſiones plano inſiſtunt ad rectos, vt de pedibus erectis videre eſt.
Sedet quis in Hemicyclo? tibijs cum femoribus & femoribus rurſus
cum ſpina dorſi rectos angulos facit.
Hinc collige vt vnus calceus
non omni pedi conuenit: ſic nec vnum ſedile omni homini ad ſeßio­
nem commodum eſt, maiori maius requiritur minori minus.
Stat au­
tem?
cum omnibus rectis à quibus tangitur in ipſo plano rectos etiam
angulos facit.
Ergo quies & ſtatus per angulos rectos fiunt.
Vel quod ſurgens.] Secundus modus eſt ſolutionis quæſtionis
propoſitæ per modum mutationis, quæ fit dum quis è ſedente fit ſtans,
quæ ſurrectio dicitur.
Hæc igitur, ſi quis ſtare debeat facere debet,
vt ſit particeps diſpoſitionis, quæ in ſtante eſt.
At diſpoſitio quæ in
ſtante eſt, eſt ſitus pedum & capitis, ſpinæque in eadem recta.
Huius
ſeßio non eſt particeps.
quia pedes & ſpina ſunt in Lineis parallelis:
contra adductio tibiæ, ita vt angulum acutum cum femore conſti­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index