Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 258 > >|
1 maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
cum tamen omnia cum caelo terraque marique
nil sint ad summam summai totius omnem.
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
expediam.
primum totius subcava montis
est natura, fere silicum suffulta cavernis.

omnibus est porro in speluncis ventus et aer;
ventus enim fit, ubi est agitando percitus aer.
hic ubi percaluit calefecitque omnia circum
saxa furens, qua contingit, terramque, et ab ollis
excussit calidum flammis velocibus ignem,
tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.

fert itaque ardorem longe longeque favillam
differt et crassa volvit caligine fumum
extruditque simul mirando pondere saxa;
ne dubites quin haec animai turbida sit vis.

praeterea magna ex parti mare montis ad eius
radices frangit fluctus aestumque resorbet.
ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
perveniunt subter fauces.
hac ire fatendumst
...
et penetrare mari penitus res cogit aperto
atque efflare foras ideoque extollere flammam
saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.

in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
nominitant; nos quod fauces perhibemus et ora.
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index