Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
eſt tendere ad centrum; ſubintelligere quoque oportet, à quo, eſt verò locus ſuperior & circun­
ferentia.
Ac ſi aſcenſum & deſcenſum ad ſuum locum in aëre ſignificare voluëro; liquidò con­
ſtat deſcenſum illò eſſe loco ſuperiore, ab inferiore verò eſſe aſcenſum.
alia prætereo, de quibus
olim, dum terminum à quo etiam motus eſſentiam complere docui.
Si ergo terminus à quo
neceſſariò requiritur, quo determinantur aſcenſus, atque deſcenſus, & per ipſum vnum motum
eſſe oportebit, & à cęteris ſpecie diſtingui.
Poſtremò qui ſeparat à mobili conſequentia motum,
is profectò periclitatur, ne phyſicas rationeis abſtrahat à ſubiecto; deinde ne poſsit ex differentii:
motuum ſimplicium, corporum ſimplicium numerum inuenire, ſi vnus ad ſpeciem motus non
flagitaret vnam ſpeciem ſubiecti.
Multoque. magis id nobis concedent, opinor, qui certorum acci­
dentium non per accidens certum quoque ſubiectum ponunt.
Nam cùm motus ſit forma, ſed
illa quidem imperfecta; ſicut forma perfecta certum ſubiectum poſtulat, & certam habilitatem
requirit; ſic & motus qui eſt actus eius habilitatis, deſiderabit certum ſubiectum.
Dices fortè
pro ipſis de eſſentia quidem motus eſſe, quòd certum habeat ſubiectum, ſed de eo quòd ad ſpe­
ciem
ſit vnus, haud quaquam.
quaſi verò non fit eadem origo eſſentię & attributorum. Sed miſſa
hęc faciamus.
quid de graui & leui ſimpliciter, vbi vna terminorum ratio, & de graui & leui quo­
dammodo
, vbi duę rationes?
quomodo vnus motus in illis, in his verò duplex, niſi ratio mobilis habeatur?

Idcirco ſi motus ſpecie diuerſos aſſequi velimus, altius aliquantò ſpeciei conſtituendæ ratio repe­
tenda eſt.
Etenim ſpecies nonnunquam ab aliquo principio ducitur quod ſimpliciter in natura
non eſt neceſſarium, ſed tamen ineſt perpetuò in illo quod ſpeciei ſubiicitur, vt .ſ.
ex eo mens no­
ſtra ſeſe applicet ad eam rem concipiendam, vt ſublimium ſpecies, quæ nihil ordinatum habent
in natura, cometes, inquam, & ignes in ſublimi, quorum ſpecies à figuris petuntur, vt criniti, bar­
bati, caudari vocentur, & illi capræ, ſtellæ diſcurrentes, vrcei, trabes, & denique illæ ſpecies ha­
beantur ad quæ ſignificanda nomen proprium excogitatum eſt.
Secundò ſpecies etiam ab ad­
uentitio quodam & extrinſecus adiuncto ſumitur, ſine quo ſanè materia conſeruaretur, ſed ta­
men ſine illo non faceret officium, quod facit cum adiuncto, vbi .ſ.
ſubſtantia maneant, ſed offi­
cium ſine adiuncto non faciat.
talis ordinis ſunt ſanguis & ſpiritus, quibus ſi calorem adimas,
ſubſtantia, quæ eſt materia, & mixtum conſeruatur, ſed munus eorum nullum exiſtit ſine calore;
calor ille aliunde influit; nihilominus, quia vim fungendi officio materiæ præbet, ex eo ratio ſpe­
ciei ſumitur.
Tertiò ſpecies verè ex internis principiis ducitur quibus nihil extrinſecus accedat,
ſed ipſa per ſeſe ſufficiant ad omne munus naturale præſtandum, & in ſeipſis habeant omne ſui

præſidium.
tales ſunt ſpecies perfectæ quæ ordinem neceſſarium in natura conſecutæ ſunt; ſine
quibus vniuerſum mancum & imperfectum foret.
Et ſpecies motus etiam non vniuſmodi ſunt,
quandò aliquæ, neque ſunt omninò neceſſariæ, & id habent ſolùm, quòd ex quodam acceſſorio
nunc noſtra certum quid concipiat.
Inde ſaltatio & ambulatio diſtinguuntur: etiam ſi ſuper
eodem ſpatio fiant: neque enim ſaltatio, aut rotatio neceſſaria: ſed certa conditione actio illa
terminatur, cui proprium nomen impoſitum eſt, & ita ſpecies effecta.
Sic ſi ab eodem ad idem
punctum rectà aut circulo mobile reuertatur, diuerſa ſpecies & motus, & ille progreſſus eſt, alter
verò conuerſio.
Sed vt vides, externum hoc eſt, neque certum ordinem habet, neceſsitatemúe
in natura.
Ex hoc ſi ſpecies motus diſtinguantur, nihil eſt incommodi: verum, non hoc ſolum
ſpeciem motus hoc modo variabit, ſed quodcunque aliud præſentia cuius ipſa res immutabitur,
vt ſiquis celeri ſaltationi pyrrhichij, tardę verò ſpondęi nomen aſsignauerit, variam ſpeciem ſal­
tationis effecerit; & tamen velox & tardum in motu ſunt accidentia, non ob aliud niſi quam mo­
tum certa illa conditione reſtrinxit, & illi nomen dedit.
Hoc igitur modo multiplicantur ſpe­
cies motus; neque illę ſolum cauſſæ quas interpretes credunt ſpeciem immutabunt; ſed ſi po­

pulo placebit, innumeræ fingi poterunt, vt etiam certa fortio fuſi à quaque muliercula facta ſpe­
ciem innouatura ſit, veluti, ſi digitis contractis fiat.
Cęterùm hæc ſpeciei ratio mittatur: eam
attendamus quæ à natura inſtituta eſt, & ſine qua labefactari poſsit ordo vniuerſi, quæ item ab in­
ternis principiis ſolummodò pendet, & in ſe ipſa, vt ſic dicam, omnem ſpem reponit ſui.
Quæ
igitur ad vnum ad ſpeciem motum conſtituendum afferri ſolent, ex duobus ordinibus accipiun­
tur; aut enim complent eſſentiam motus, aut ea conſequuntur.
Nos de vtroque ordine diſſere­
mus; primùm verò de iis, vnde motus eſſentia deriuatur.
Igitur ea quę motum conſtituunt; tria
ſunt (vt optimè noſti) vterque terminus & ſubiectum.
Verùm, ſicut ex iis exiſtit motus, ita quo­
que aſſecutus eſt quòd ſit vnus.
Eadem enim principia ſunt ex quibus & res exiſtit, atque item
eſt vna.
Horum verò primæ ſunt partes termini ad quem, vltimi & perfecti; cùm hic præcipuè
ſit vnus, & forma, & finis quibus omnia præfiniuntur.
Secundæ dantur termino à quo; cùm
vtrique termini inter ſe reſpiciant; vt, neque etiam cogitatione alter ab altero diuelli poſsit.
Atque hic vnus eſt primus & adæquatus; nempe contrarius. Nam quanuis ſit contrarius termi­
no ad quem, nec è duobus contrariis vna ſpecies exiſtere poſſe videatur.
At eſt contrarius, vt
album nigro: vt terminus à quo præſefert habitudinem ad terminum ad quem.
Neque enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index