Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1pedis milleſimam, quippe quæ non modò ſenſibilis, ſeu
viſu perceptibilis ſit, ſed microſcopicis etiam vitris, ex
quam plurimis texi obſeruetur: an non tribus additis
cyphris, erunt iam nouies mille, & octingentæ myriades
mytiadum partium?
Quid ſi caſus foret ex Sole, vicies
ſaltem diſtantiore, quam Luna?
Quid ſi ex firmamen­
to diſtantiore ſaltem ducenties quinquagies?
Tantam
igitur partium multitudinem eſſe vis in inferiore di­
midio SD, vt ratio motus accelerati poſſit perfctè
intelligi: tantam, in ſuperiore AS, vt cenſeamus illam
non poſſe vlteriùs in duo ſubdiuidi dimidia.
Videſ-ne
ergo quàm procùl abſit à diuiſionum fine ea pars, in
qua iam primùm, vt ais, conſistamus?
Subiicis, non ſentire te cum Galileo, & me, graue
deſcendens, statim à quiete, atque in omnibus, ac ſingulis mo­
mentis accelerare motum.
Quot ergo putas momenta,
ſeu Phyſicas temporis parteis abſque acceleratione
tranſiri?
Tot certè, quot ſunt innumerabiles illæ par­
tes, quæ ſunt non in priore minùs, quàm in poſteriore di­
midio diſtinctæ: neque enim illæ, niſi ſucceſſiuè, & vna
poſt aliam, atque adeò diſtinctis temporis partibus per­
curruntur.
Vide igitur per quot parteis, & per quot
momenta temporis diſtincta inefficacem facias cauſ­
ſam Phyſicam, quam aduocas ſtatim.
Videlicet cauſ­
ſam accelerationis decernis eſſe ſolum medium, v. c. aërem:
neque enim prius accelerari motum à grauitate inchoatum,
quàm à medii accurrentis, ſeque à tergo claudentis motu, eó­
que iam notabili reſiſtentia ſuperetur.
Quo loco rursùs
æquiuocatio in nomine notabilis. Nam notabilem intel­
ligis aut naturæ, aut nobis.
Et nobis quidem notabilem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index