Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
221 39
222 40
223 41
224 42
225 43
226 44
227 45
228 46
229 47
230 48
231 49
232 50
233
234
235 51
236 52
237 53
238 54
239 55
240 56
241 57
242 58
243 59
244 60
245 61
246 62
247 63
248 64
249 65
250 66
< >
page |< < (53) of 347 > >|
23753 titudo trianguli C B F ad altitudinem trianguli H E G, ſed horum triangu-
lorum altitudines eædem ſunt, ac altitudines portionum A B C, H E I, cum
puncta B, E ſint earundem portionum vertices;
quare vt baſis H G ad ba-
ſim C F, vel ſumptis duplis, vt H I baſis portionis H E I, ad A C baſim
portionis A B C, ita reciprocè altitudo portionis A B C ad altitudinem por-
tionis H E I, ſuntque huiuſmodi portiones Acuminata regularia, &
1136. h. portionalia, & eorum baſes altitudinibus reciprocantur, quare ipſa Acumi-
nata, ſeu portiones H E I, A B C inter ſe ſunt æquales.
Quod 2237. h. propoſitum fuit, quodque de ſola Parabola demonſtrauit Geometrarum
Princeps in 4.
Prop. de Conoid. ac Sphæroid. ſuppoſita tamen eiuſdem Pa-
rabolę quadratura.
COROLL. I.
HInc eſt, quod applicatæ ex terminis æqualium diametrorum in Para-
bola, vel ex punctis, in reliquis ſectionibus, proportionaliter diuidẽ-
tibus ſemi-diametros ad angulum conſtitutas, omnino ſe mutuò ſecant;
&
quod rectæ lineę, tùm harum applicatarum puncta media, tùm extrema iun-
gentes, rectæ ſemi-diametrorum terminos iungenti æquidiſtant.
Demon-
ſtratum eſt enim H I, A C ſecare ſe mutuò in M, &
iunctas H C, G F, A I
ipſi E B eſſe parallelas.
COROLL. II.
PAtet quoq; in quarta, quinta, ſeptima, & octaua figura, portiones eiuſ-
dem Ellipſis, vel circuli, quarum baſes tranſeant per puncta earum ſe-
mi-diametros proportionaliter ſecantia, etiam ſi ipſæ ſemi-diametri ſint in
directum poſitæ, hoc eſt applicatæ inter ſe æquidiſtent, eſſe quoque inter ſe
æquales.
Vtra enim talium portionum æqualis demonſtratur, (vt in ſupe-
riori propoſitione) ei portioni, cuius baſis ſit applicata per punctum propor-
tionaliter ſecans aliam ſemi-diametrum, quæ cum prædictis angulum con-
ſtituat.
COROLL. III.
EX ijſdem conſtat, quod ſi quotcunque applicatæ in eadem Ellipſi, vel
circulo integras diametros proportionaliter ſecent, abſciſſæ portiones
viciſſim æquales erunt, hoc eſt minor minori, &
maior maiori.
Si enim in prædictis figuris ſint duæ diametri B R E L, ita ſectæ in F, G;
vt R F ad F B ſit vt L G ad G E, erit componendo, & ſumptis antece-
dentium ſubduplis D B ad B F, vt D E ad E G;
applicatis ergo A F C,
H G I erunt portiones A B C, H E I inter ſe æquales, &
reliqua portio
A R C reliquæ portioni H R I æqualis erit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index