Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[61.] CAP. VIII.
[62.] CAP. IX.
[63.] CAP. X.
[64.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VII.
[65.] CAP. I.
[66.] CAP. II.
[67.] CAP. III.
[68.] CPA. IIII.
[69.] CAP. V.
[70.] PHYSICORVM ARISTOTELIS LIBER VIII.
[71.] CAP. I.
[72.] CAP. II.
[73.] CAP. III.
[74.] CAP. IIII.
[75.] CAP. V.
[76.] CAP. VI.
[77.] Quòd latio ſit primus motus. CAP. VII.
[78.] CAP. VIII.
[79.] CAP. IX.
[80.] CAP. X.
[81.] PHYSIC ORVM ARI-STOTELIS FINIS.
[82.] PHYSICA.
[83.] INTRODVCTIONIS FINIS.
[84.] ARISTOTE LIS DE CŒLO LIBRI QVA-TVOR. * Ioanne Argyropilo Byzantio interprete. LVGDVNI, _Apud Theobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[85.] DE COE LO ARISTOTELIS LIBER I. * Ioanne Argyropilo Byzantio Interprete.
[86.] CAP. I.
[87.] CAP. II.
[88.] CAP. III.
[89.] CAP. V.
[90.] CAP. VI.
< >
page |< < (15) of 760 > >|
Vt infinitum ergo ſit motum, minimè fieri poteſt: nam
tempus
fiat infinitum neceſſe eſt, etiam ſi per minimum
fuerit
motum.
At cœlum tempore finito uerſatur: totumq́;
fertur in orbem. Quare to tam eam tranſit circunferẽtiam,
quæ
eſt intus:
ceu A B finitam. Impoßibile eſt ergo id infi-
nitum
eſſe, quod ſubit conuerſionem.
Præterea aut eſſe
non
poteſt linea infinita ex ea parte qua finis eſt, niſi ad
longitudinem
fine careret, ſic &
ſuperficies infinita eſſe
poteſt
ea ex parte qua finis eſt:
cùm uerò fuerit terminata,
nulla
ex parte eſt infinita:
quadratum enim aut circulum,
aut
ſphæram infinitam eſſe dixeris, quemadmodum neq;

lineam
bipedalem.
Si igitur neque ſphæra, neque circulus,
neque
quadratum eſt infinitum, atque ſi circulus non eſt,
conuerſio
non erit, &
ſi infinitus non eſt, infinita non erit,
ſi
ipſe circulus infinitus eſt, uerſari profectò corpus in-
finitum
non poteſt.
Præterea ſi C ſit centrum, A B uerò
ſit
infinita, &
E ſit recta ad rectos angulos infinita, & in-
ſuper
infinita ſit C D ſubiens motum, nunquam ipſa C D
ab
E linea abſo luetur, ſed ſemper perinde atque A B linea,
ſeſe
habebit:
ſecat enim in ipſo E puncto: non ergo infinita
uerſatur
.
Inſuper ſi cœlum eſt infinitum, atq; uerſatur, in-
finitum
profectò finito tempore pertranſibit:
ſit enim cœlũ
quidem
quod manet, infinitum:
id autem quod in hoc mo-
uetur
, æquale.
Quare ſi uerſatum fuerit, cùm ſit infinitum,
æquale
ſi bi infinitum tempore finito tranſibit:
at hoc eſſe,
impoßibile
dicebatur.
Atqui dicere contrà etiam licet,
cùm
finitum ſit id tempus, in quo eſt uerſatum, magnitudi-
nem
quoq;
finitam eſſe neceſſe eſt eam, quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index