Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1dia. Hanc tibi craſſitudinem capituli diuidito in modulos
unum de uiginti.
Operculo igitur dabis modulos tris. Cor
tici dabis quattuor.
lanci dabis ſex. Infimas autem reliquas
ſex relinquito uolutis: quas hinc atque hinc faciat dependens
cortex.
Operculi latitudo quaque uerſus habebit diametrum
ſummi ſcapi ſuæ columnæ.
Latitudo corticis quæ eſt a fron
te capituli ad occiput æquabitur operculo.
Longitudo ipſi
us corticis profluet lateribus / atque perpendebit ſeſe inuoluens
ad cocleam lineam.
Vmbilicus cocleæ qui in dextro eſt di
ſtabit a ſiniſtro compari umbilico modulos duoſ atque uigin
ti.
Et diſtabit ab ultima ſupremi operculi linea modulos duo
decim.
Cocleam ipſam ſic ducito. In punctum quidem me
dii umbilici deſcribito punctum puſillum: cuius ſemidia /
meter modulum capiat unum.
Et contra notato itidem alte
rum ſubtus/ in ambitu excelſo notato punctum unum: Et
contra notato itidem alterum ſubtus in ambitu depreſſiore:
tunc in ſuperiore iſtiuſmodi puncto ponito pedem circini ſta
bilem: pedem autem mobilem ducito a linea quæ operculam
diuidat a cortice: et deſcendito urgendo in partem capitu
li extrinſecam / uſque compleat integrum ſemicirculum: atque
reſpondeat e regione ſub cicli puſilli puncto.
illic reſtringi
to circinum: et ponito pedem ſtabilem ſubtus in puncto iſtic
infimo puſilli cicli.
Mobilem uero pedem ducito ab incoha
to
uortice hactenus deſcripto: et aſcendito introrſus uſque
ſummum lancis labrum attingas.
Sic enim duobus ſemicircu
lis imparibus uorticem unum integrum effeceris.
Deinceps
reſumito ductum iſtiuſmodi et cocleam / hoc eſt anfractus
circumductæ lineæ ad oculum hoc eſt ad puſillum uſque ciclum
implicato.
Lancis labrum pandetur / ut frontibus foris pro
mineat ex cortice modulos duos: fundo autem ſui æquabit
ſupremæ columnæ amplitudinem: contracturæ uolutatum
quæ pro lateribus capituli iungunt uolutas anteriores po
ſterioribus fient graciles ad craſſitudinem lancis addita mo
duli dimidia.
Ornamentum operculo adiungetur: cimatium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index