Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1diametri prædicti circuli, & produci intelligatur verſus oculum A, per ip­
ſum tranſilit; quo in ſitu, ſi circulus oculo ſubijciatur, non planam ipſius
ſuperficiem, ſed circunferentiam tantum aſpicit, fitque; vt non lineam curuam,
ſed rectam videre videatur, vt in præcedenti problemate diximus, & Per­
ſpectiui demonſtrant, & Vitellio lib. 4. propoſit.
5. & propoſit. 50.
Quidquid porrò ſphæram aſpexerit, neceſſariò ita illam aſpicit, vt quod
de ipſa videt, ſit orbiculare, cum ergò Sol Lunam aſpiciat, ſiue illuminet,
debet illuminatio illa eſſe orbicularis, hoc eſt habere orbicularem baſim, vt
in figura patet, in qua Sol aſpiciens Lunam, quamuis in diuerſis locis poſi­
tam, eius tamen ſemper dimidium illuſtrat, cuius dimidij baſis eſt circula­
ris, repreſentaturque; in lineis K B L, K C L, K D L, & cęteris ſimilibus, quan­
do igitur Luna eſt in tali poſitione, vt totus ille orbis illuminationis oculis
noſtris in A, poſitis obijciatur, totus vna cum tota illuminatione conſpici­
tur, vt accidit, quando Luna eſt in F. tuncque; eſt oppoſita diametraliter So­
li, eſtque; Plenilunium.
Cùm autem Luna vetus mutatur in nouam, receden­
do à Sole, vt quando tranſit à B, in C, tunc circunferentia K B L, prædicti or­
bis, quæ Luna in B, exiſtente, videri non poterat, incipit videri quando fue­
rit in C. cerniturque; pars illius illuminationis circa punctum L, quæ videtur
falcata; quæ pars recedente adhuc magis Luna à Sole, ſemper augetur, ideſt
ſemper maior illuminationis pars cernitur: ita vt cùm fuerit in D, ſemiple­
na appareat, & linea K D L, quæ ibi orbicularis eſt, oculo in A, videtur re­
ctà, ob cauſam ſuperius dictam; tunc igitur lumen Lunæ ex vna parte vide­
tur terminari linea recta, ex altera circulari, ita vt figura luminis ſit ſemi­
circulus.
Porrò Luna ſemper ex ſe oculis noſtris opponitur, quamuis non
ſemper cernatur, vt accidit in Nouilunio, quando ſcilicet Luna eſt infra
Solem in B, quia cum Sol ſit ſupra ipſam, illuminat hemiſphærium eius ſu­
perius, quod oculo in A, eſt auerſum; & ideò videri nequit; poſtea paula­
tim recidendo à Sole, incipit hemiſphærium illuſtratum ad oculum A, ver­
gere, & ideo conſpici, ſicque; primo apparet lunularis, ſeu falcata, deinde mi­
nus, ac minus falcata, quia linea interior falcis minus curuatur, & ſectio­
nem conicam, quam oualem dicunt, refert: deinde magis ad rectitudinem
accedit, ita vt circa octauum diem, ſeu circa primum Lunæ quadrantem,
linea illa videatur recta, Luna autem dixotomos, ſeu dimidiata; vbi enim
circunferentia illuminationis Solis, ad puncta deuenit vltima, per quæ Lu­
na bifariam diuiditur, apparet tantum oculo circunferentia illius, & nullo
modo ipſum circuli planum, qui baſis eſt: ſed, vt ſupra etiam dictum eſt,
planum eius productum ſecaret oculum in A, exiſtentem, & ſtatim ab hoc
ſitu mutatur, & præterit, quod cùm fit, neceſſe eſt, vt prædictus circulus per
ſumma puncta K L, deſignatus, non amplius recta linea, ſed curua, & lunu­
laris appareat, quia aliquo modo planum prædicti circuli ad oculos incli­
natur, priori tamen circunferentia ex aduersò oculorum, vt dictum eſt, exi­
ſtente, atque hoc modo ex inclinatione baſis ad oculum aliquid lucis amplius
reſecatur, ideſt ab oculo cernitur.
tum etiam extrema huius circunferentiæ
in codem perſiſtunt, ideſt in eiſdem punctis, & propterea linea illa magis,
& minus incuruatur pro Solis remotione; ita vt tandem reuertatur ad ea­
dem puncta.
fieri enim poteſt, vt infinitas inclinationes ſuſcipiat, ſi quidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index