Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
quanta eſt grauitas omnium columnarum SD; itaque
grauitas omnium columnarum appellari poteſt cau­
ſa productiua illius compreſſionis, quam facit infi­
mus cylindrulus GD mercurio immediatè contiguus,
quia verò huiuſmodi effectus remanet, quando clau­
ditur orificium G, remouenturque columnæ ſupre­
mæ, igitur æquali vi, & æquali menſura debet mer
curius BF ſublimari.
Id ipſum dici debet de aere SD,
certum profectò eſt dum orificium G eſt apertum cy­
lindrum aereum GS vſque ad aeris ſupremam ſuper­
ficiem extenſum comprimere cylindrulum aereum̨
GD tanta vi quanta exigit energia grauitatis aeris
SG, quando verò digito, vel operculo impeditur con­
tactus
, & compreſſio aeris ſupremi SG remanet cy­
lindrulus aereus GD eodem modo compreſſus reſtri­
ctuſque, ac prius igitur neceſſario eodem modo ſub­
iectum mercurium D premet proindeque ad eamdem
altitudinem BF eum ſubleuabit.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
PROP. CX.
Idipſum confirmatur in aquæ.
VEritas huius aſſerti alio experimento confirma­
tur: Demergatur in aliquo puteo RV aqua ple­
no eadem fiſtula ABG cum mercurio extante FB, vi­
demus quod aliquantiſper mercurius infra libellam
D deprimitur à pondere incumbentis aquæ ND, quæ
paritèr altiùs mercurium in fiſtulam ſubleuat per ſpa­
tium BH, vt nimirùm exceſſus FH ſupra eam eleua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index