Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1non debes intelligere: cùm natura noſtræ notationi non
alligetur; & priuſquam noſtra perſpicacia notare quic­
quam valeat, natura iam tranſierit per innumerabi­
leis parteis.
Si ergo naturæ; quæro quot partes in mo­
tu neceſſariæ ſint, vt natura progreſſa eſſe notabiliter
reputetur?
An-non ſaltem myrias deberet eſſe ſatis?
An-non ſaltem decem, centum, & mille myriades? An­
non ſaltem myriadummyrias; a ſaltem decem, centum,
mille myriades myriadum?
Stupendum iſta non eſſe
ſatis, ſed deinceps adhûc multiplicanda eſſe, priuſquam
numerus notabilis ſit, & cauſſa tua Phyſica euadere ef­
ficaxpoſſit.
Sed de hac quidem Phyſica cauſſa dicen­
dum erit inferiùs: quæro heic ſolùm, an putes aërem
ſeſe à tergo claudere, cùm iam ſuperatur, vel ſtatim ac
ſuperata à fronte eſt pars ſpatij prima, vnaque ex illis
innumerabilibus, an non?
Si dicas ſe non claudere;
igitur ſpatium illud à tergo vacuum remanet; quod
non es ſanè admiſſurus.
Si ſe claudere, ergo cum ſe
claudendo agat (neque enim alia ratione putas hanc
cauſſam agere) ab ea vſque parte agit aliquid: ergo ab
initio vſque grauitatem iuuat: ergo & motum accele­
rat: ergo exſpectandæ non ſunt tam innumerabiles
partes, vt motus notabilis ſit, & acceleratio incipiat.
Quod cauſſam hanc verò dicis neceſſariam, vt reſiſtentia
ſuperetur: vides quàm non ſit neceſſarium, cùm graui­
tate ſola agente ſuperatam iam facias, priuſquàm aër
aliquid agat, ſiue mobili iam promoto per totum ſupe­
rius dimidium ſuperueniat, ac ſeſe claudat.
Vtcum­
que autem eſſe debeat notabilis pars; ſic cine probas
platicè ſubtilem determinationem in primæ partis me-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index