Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

List of thumbnails

< >
231
231 (217)
232
232 (218)
233
233 (219)
234
234 (220)
235
235 (221)
236
236 (222)
237
237 (223)
238
238 (224)
239
239 (225)
240
240 (226)
< >
page |< < (224) of 361 > >|
238224HYDRODYNAMICÆ niatur à diverſis, quos concipere poſſumus de ejus propagatione modis ita, ut
nunc videatur celeritatem eam eſſe quæ debeatur altitudini aëris homogenei,
nunc quæ dimidiæ altitudini reſpondeat, aut etiam dimidiæ altitudini multipli-
catæ per rationem quadrati circulo circumſcripti ad aream circuli, omnes ta-
men opiniones in eo conveniunt, quod celeritas ſoni proportionalis ſit radici
altitudinis aëris homogenei cum eo, in quo propagatur.
Si ita ſe res habeat,
celerius propagatur ſonus in aëre calido quam frigido, barometro alto quam
humili, (nihil dicam de ventis ſecundis aut contrariis);
multa in hanc rem
partim in Italia partim in Anglia ſumta fuerunt experimenta, hæcque poſterio-
ra docuerunt celeritatem ſoni mediam reſpondere 1140 ped.
Angl. intra minu-
@um ſecundum perficiendis.
At quia in uno eodemque loco variabilis eſt al-
titudo atmoſphæræ homogeneæ nominatimque hic locorum excurrit à muta-
tionibus barometricis junctis cum mutationibus caloris à 3 uſque ad 4, variabi-
lis erit ubique celeritas ſoni, ſi vel nihil mutent venti, eaque celeritas in hiſce
terris continebitur intra terminos √ 3 &
√ 4, ſeu 173 & 200.
§. 34. Venio jam ad varias quæ fingi poſſunt de motu aëris quæſtio-
nes ſolvendas ſimiles illis, quas de motu fluidorum non elaſticorum in præce-
dentibus habuimus.
Problema.
Sit motus definiendus aëris ex vaſe per foramen exiguum erumpentis
in ſpatium infinitum ab aëre vacuum.
Solutio.
Apparet ex natura quæſtionis inſenſibilem eſſe motum localem aëris
interni quo ſeſe expandit, dum certa ſui quantitas per foramen erumpit:
Igi-
tur hic ſolus aſcenſus potentialis, quem particula aërea, dum expellitur, acqui-
rit conſiderandus eſt, atque comparandus cum deſcenſu actuali vel potius cum
diminutione elaſticitatis, quam aër internus habet.
Ut vero totam rem ad
methodum noſtram pro fluidis non elaſticis adhibitam reducamus, conſidera-
bimus cylindrum verticalem communis cum vaſe propoſito amplitudinis atque
tantæ altitudinis, quanta eſt altitudo aëris homogenei cum aëre interno, is ve-
ro cylindrus, ſi ſimili aëre plenus cenſeatur, ſed non elaſtico, eadem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index