Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[71.] CAP. I.
[72.] CAP. II.
[73.] CAP. III.
[74.] CAP. IIII.
[75.] CAP. V.
[76.] CAP. VI.
[77.] Quòd latio ſit primus motus. CAP. VII.
[78.] CAP. VIII.
[79.] CAP. IX.
[80.] CAP. X.
[81.] PHYSIC ORVM ARI-STOTELIS FINIS.
[82.] PHYSICA.
[83.] INTRODVCTIONIS FINIS.
[84.] ARISTOTE LIS DE CŒLO LIBRI QVA-TVOR. * Ioanne Argyropilo Byzantio interprete. LVGDVNI, _Apud Theobaldum Paganum._ M. D. XLVII.
[85.] DE COE LO ARISTOTELIS LIBER I. * Ioanne Argyropilo Byzantio Interprete.
[86.] CAP. I.
[87.] CAP. II.
[88.] CAP. III.
[89.] CAP. V.
[90.] CAP. VI.
[91.] CAP. VII.
[92.] CAP. VIII.
[93.] CAP. IX.
[94.] CAP. X.
[95.] CAP. XI.
[96.] CAP. XII.
[97.] DE COELO ARISTOTELIS LIBER II.
[98.] CAP. I.
[99.] CAP. II.
[100.] CAP. III.
< >
page |< < (16) of 760 > >|
23816ARIST. DE COELO tranſiuit. At æquale ſibi conuerſione tranſiuit: & ipſum
ergo cœlum, finitum eſt.
Corpus igitur id, quod uerſatur,
exitu non uacare, nec infinitum eſſe, ſed finem habere:
ex
hiſce iam quæ diximus, patuit.
Quòd nullum corpus ſenſibile ſimplex ſit infinitum: quod'{que}
mundus infinitus non ſit.
CAP. VI.
AT uerò neq; id, quod è medio, neq; id, quod ad mediũ
11Hîc oftendit
Āriſto. nullam
corp9 rectè mo
tum eſſe infini-
tum.
fertur, infinitionem ſubibit:
lationes enim eas, quibus
ſurſum itur, atq;
deorſum, cõtrarias eſſe constat: contrarijs
autem, contraria loca petuntur.
Atq; contrariorũ ſi alterũ
definitũ eſt, &
alterũ definitũ erit: medium uerò eſt defini-
tum.
Nam ſi undeuis deorſum feratur id, quod ſua omni-
bus collocatur, fieri nõ poteſt ut ultra medium ipſum pro-
grediatur.
Cùm igitur medium ſit definitũ, & ſuperũ locũ
definitũ eſſe neceſſe eſt.
Quòd ſi loca ſunt definita atq; infi-
nita, &
corpora ſanè erunt finita. Præterea ſi ſuperus, ac
inferus locus eſt definitus, &
id quod eſt inter hæc: definitũ
eſſe neceſſe eſt:
nam ſi definitũ non eſt, motus infinitus erit
profectò:
hoc autẽ impoßibile eſſe antea demonstrauimus:
ergo medium ipſum eſt definitum. Quare & id corpus de-
finitum eſt ſanè, quod in hoc eſt:
aut fore poteſt. At id cor-
pus, quod ſurſum, &
deorſum fertur, in hoc fore poteſt:
aliud enim è medio, aliud ad mediũ ferri ſuapte natura po-
teſt.
Ex his igitur patet, corpus infinitũ in ratione rerũ eſſe
nõ poße.
Et inſuper ſi pondus non ſit infinitũ, neq; quicquã
horũ corporũ infinitũ eße profectò poteſt:
infiniti nanq;
corporis pondus, infinitum eſſe neceſſe eſt.
Eadem fuerit
ratio, &
de corpore leui: nam ſi eſt grauitas infinita, eſt
&
leuitas infinita, ſi id eſt infinitum, quod ſuper omnia
eminet.
Quod quidem ex hiſce patere poteſt. Sit enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index