Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1longa autem ligna difficilius ab extremo eleuantur, quam
ex medio, ſiquidem eleuato ligno ab eius medio ſemper
ſeſe inuicem ſuſtentant extrema, & altera pars alteram ſub­
leuat, ait ipſe Philoſophus.
Medium enim quaſi centrum
conſtituitur, quod fulcitur in manu eleuantis, aut in humero
deferentis.
Quapropter ad depreſsionem alterius extremi,
alterum eleuatur, & ſic viciſsim mutuo ſuſtolluntur.
At ſi
ab extremo idem lignum eleuetur, vel deferatur, vniuerſo
pondere deorſum vergente, nulla eſſet pars, quæ ad graui­
tationem alterius eleuatetur, proindeque laborioſa magis
eſſet geſtatio.
Verùm contra huiuſmodi diſcurſum, ac doctrinam Ari­
ſtotelis illud obijci poſſet, quod tametſi extrema proceri
ligni è puncto medio delati ſeſe inuicem ſuſtollant vtrum
libet alterum ſuperando: nihilominus ipſa ſimul ſumpta
cum toto ligno ſemper eodem modo grauitant reſpectu
deferentis, ſiue in ęquilibrio, ſiue ſecus conſtituantur.
Quan­
doquidem deferens tam excedens, quàm exceſſum ſuſti­
net, ac defert: proindeque pondus ipſius ligni, non minus gra­
uitare concluditur cum lignum ipſum è medio ſuſtollitur, ac
cum ab extremo.
Huic tamen obiectioni occurritur diſtinguendo grauita­
tionem procedentem ab ipſo pondere ligni delati ſecun­
dum ſe ſumpto ab ea, quæ procedit ratione diſtantiæ à ful­
cimento quò ſuſtinetur.
Nulli namque dubium eſt grauita­
tionem procedentem à naturali pondere ipſius ligni, ean­
dem ſemper eſſe, ſiue lignum ex medio, ſiue ab extremo ſu­
ſtollatur.
Nihilque conducere poſitionem extremorum in
æquilibrio ad diminutionem ponderis naturalis.
Vnde non
minus grauitat lignum ſi è medio ſuſpendatur tanquam iu­
gum alicuius libræ, ac ſi ab extremo perpendiculariter ad
horizontem erectum ſuſtineatur.
At loquendo de grauita­
tione, quæ procedit ex diſtantia grauitatis a fulcimento prę­
dicto, non ita res ſe habet.
Quandoquidem hæc augetur ad
augmentum diſtantiæ, ac minuitur per approximationem;
imò omninò deperditur per æquilibrationem.
Porrò brachia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index