Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1 ut ſit thorax A B ſedens ſuper ſella
tibijs.
Altiore K Æquali L Humiliore M
Dico quod ex
94[Figure 94]
K facilius ſur­
get: quam ex L:
quamque ex M.
Ratio eſt, quia
A B ſuper K
magis eſt parti­
ceps ſtationis:
quam ſuper L.
Et ſuper L quam
quam ſuper M.
Vt enim ſurrectionis initium fiat per angulos acutos: Me­
dium tamen perducens ad terminum ad quem, qui eſt ſitum
eſſe in vna recta vt A B G D, tranſit per minus acutos
ad rectum, & tandem ad obtuſos, & obtuſis obtuſiores: quouſque
ad vnam rectam peruentum ſit, in qua eſt ſtatio vt eſt A B G D
relicta ſella K, vel L, vel M.
Sed præter hæc obſeruatione di­
gnum eſt, quod in ambulatione progreſſuque noſtro femora cum ti­
bijs, & thoracem cum femoribus non omnino in rectam: ſed in an­
gulos obtuſißimos: tum crura inter ſe in acutum angulum, qui eſt
vertex trianguli Iſoſcelis conformamus.
Altero ſcilicet pedum fir­
mato in ſolum, altero celeriter circumlato.
vt cum P Ramo aduer­
ſus philoſophos illos, ſi diis placet, qui Platonicis alis deſtituti, philo­
ſophari aggrediuntur, concludamus, quod quieſcimus, quod ſedemus,
quod ſurgimus, quod ſtamus, quod ambulamus, quod currimus, geo­
metriæ vſum eſſe.
Sed & addemus ex nostro Galeno, id quoque ve­
rum eſſe de brutis omnibus, quorum pedes inſiſtunt terræ ad rectos
angulos, ſpinam pedibus tanquam columnis ad rectos etiam ſuperemi­
nere.
Hinc cauſam collige, cur ſint nonnulla ex his tam apta ferendis
ſarcinis & oneribus.
Hinc quoque, ſi vis, collige cauſam, cur baiuli
Pariſienſes onera tanta ſuis harpagonibus: alij ſportulis ferant, nimi­
rum cum ita componant ſpinam, vt antrorſum reclinata moles ſu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index