Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (201) of 525 > >|
238201Ioan. de Sacro Boſco. Singulis enim horis correſpondent 15. grad. Aequinoctialis circuli, vt alibi di-
ctum eſt.
Emenſo igitur ſpatio illorum graduum, facile in notitiam totius am-
bitus per proportionum regulam veniemus.
EXEMPLVM. Sit initium
vnius eiuſdemq́ue eclipſis Lunaris factum in ciuitate orientaliori, decima
hora cum tertia parte poſt meridiem;
In ciuitate vero magis occidentali,
nona hora poſt meridiem.
Igitur una hora integra, & tertia horæ parte citius
habuit meridiem ciuitas orientalior, quàm magis occidentalis.
Quare ſpatiũ
interiectum inter vtramque continet grad.
20. Quod ſi quis metiretur, depre-
henderet ſecundum præfatos auctores continere ſtadia 14000.
atque adeo in
toto ambitu terræ contineri diceret ſtadia 252000.
Possvmvs quoque facillime ambitum terræ inueſtigare ex aliqua ſtella
11Ratio Poſſi-
donij facilli
ma, qua am
bitus terræ
inueſtige-
tur.
fixa, ut ex ſpica ♍, vel quauis alia.
Si enim in terra ſumantur ſub eodem Meri-
diano duo loca, quorum interuallum itinerarium exploratum habeatur, &
in
vtroque loco altitudo meridiana ſtellæ propoſitæ, &
cognitæ obſeruetur, erit
differentia altitudinum, numerus graduum Meridiani inter duo loca interie-
ctorum.
Quare cum notum ſit, quotnam ſtadia dictis gradibus conueniant,
ignorari nequaquam poterunt ſtadia, quæ toti ambitui terrenis orbis deben-
tur.
Atque hęc ratio inueſtigandi ambitus terreni mihi magis probatur; quo-
niam non requirit in ullo loco cognitionem altitudinis poli, ſiue longitudi-
nis, quæ haberi non poteſt, niſi diuturna obſeruatione:
neque uero hac in re
nimium fidendum eſt tabulis, quę ciuitatum latitudines, longitudineſque cõ-
tinen@.
Qua quidem ratione menſurandi terram uſum fuiſſe Poſſidonium re-
fert Franciſcus Maurolycus in ſuis Dialogis coſmographicis, ex quibus etiam
ſubſequentes duos modos accepimus, quorum primus fuit Eratoſtheni fami-
liaris;
Alter vero ab ipſo Maurolyco excogitatus.
Erathostenes hanc ferme inibat rationem in indagando terræ ambi-
22Ratio E@a-
thoſtenis in
ambitu ter
rę inquiren
do.
tu.
Erexit Alexandriæ gnomonem in Horizonte ad angulos rectos; Dein-
de a Sole, dum in principio ♋, exiſtebat, intellexit duos radios tempore me-
ridiei proijci, vnum per ciuitatem Syenen, (quæ Auſtralior eſt, quàm Alexan-
dria, in eodemq́ue fere Meridiano, in quo Alexandria) qui recte tendebatin
centrum mundi, cum Syene ſub ip-
68[Figure 68] ſo tropico ♋, ſita ſit:
alterum per
gnomonis dicti uerticem, atque ita
ex proportione gnomonis ad ſuam
vmbram uia Geometrica ſpatiũ in-
ter Alexãdriam, ac Syenen inuenit.
Quod ut planius fiat, Sit circulus
in terra deſcriptus per Alexãdriam
ac Syenen, in quo A, ſit locus Ale-
xandrię;
B, locus Syenes; Stylus Ale
xandriæ erectus A D;
Radius Solis
per Syenen ad centrum mundi ten
dens FBC;
Radius per uerticem
gnomonis incedens E D G, pro-
ijciensq́ue vmbram A G, ſepten-
trionem uerſus;
Intelligaturq́ue
gnomon A D, pro duci uſque ad cẽ-
tr@m C.
Quoniam igitur in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index