238224DISSERTATIO
Quamvis Philoſophi hæc Experimenta cum cura inſtituerint, non
tamen magnos evitare errores potuerunt, quia polus Magnetis non
eſt punctum, ſed plaga lata: Ex quo puncto igitur hujus plagæ
diſtantia menſurabitur, an ex medio, an ex aliquo margine? Ideo
non miramur obſervationes Cabæi, Gilberti, Grandamici, Whi-
ſtoni valde inter ſe differre. Cl. de La Hire cum ejuſmodi Terrel-
la, Diametri unius pedis, experimenta inſtituit ſpectantia Declina-
tionem Acus, hanc variis imponendo Meridianis, obſervavit A-
cum aliquando declinaſſe verſus Orientem, aliquando verſus Oc-
cidentem, aliquando nihil, vid. L‘Hiſt. de L‘Academ. Roy. A°.
1705. Perperam tamen me judice ex his Experimentis concludere-
tur, ſimilem deprehenſum iri Inclinationem & Declinationem A-
cuum in variis Terræ locis, nam ingens eſt differentia inter totum
Terrarum orbem, & Terrellam Magneticam: Terrella, quanta
eſt, Magnes eſt, Acum trahens dirigensque verſus ſuperficiem ex-
tremam & plagas polares: Verum tota noſtra Terra non eſt Ma-
gnes, qui Acum ad ſuos polos in ſuperficie ſitos determinat, ſed
verſus polos profunde locatos in intimo gremio, unde maxima
inter directionem Acus a Magnete, & a Terra debet intercedere
diſcrepantia: Varia Acus Declinatio, quam La Hire obſervavit,
procul dubio pendebat ab heterogeneitate Magnetis, qui nonnullas
partes in ſe generoſiores, alias imbecilliorum virium concludebat:
& prout Magnes plus minuſve homogeneæ ſit ſubſtantiæ, ita quo-
que diverſa phænomena Inclinationem ſpectantia, exhibebit, hinc
tanta quoque differentia inter experimenta Cabæi & Grandamici,
qui variis uſi fuerunt Magnetibus.

EXPERIMENTUM CV.
Verſoria quæcunque rite compoſita ducantur ſuper eodem polo
Magnetis, hæc omnia impoſita ſtylis politiſſimis in eadem regio-
ne, eodem tempore dirigentur ad eandem cæli plagam: Neque
directionis differentia obſervatur Verſoriis ad diverſiſſimorum Ma-
gnetum polos cognomines affrictis, ſive fortius, ſive lenius, imo
etiamſi in intervallo â polo.

Cum pluribus diverſiſſimæ longitudinis Verſoriis tentamina