Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
131 117
132 118
133 119
134 120
135 121
136 122
137 123
138 124
139 125
140 126
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
< >
page |< < (225) of 795 > >|
239225DE MAGNETE. directione omnium manente eâdem, atque effectus eosdem exper-
tus fui:
quod non eſt mirandum, quia eſt eadem cauſa Magnetica,
&
Univerſalis, quæ dirigit virtute imprægnatum Ferrum; adeoque ea-
dem directione omne Ferrum agatur in eodem terræ loco neceſſum
erit:
obſervaverunt id plurimi autores a multis retro annis, quem-
admodum Normannus in New Attract.
Cap. Gilbertus de Ma-
gnete Lib.
5. Cap. 5. Seller in Philoſ. Tranſ. N°. 23. de la Hire
in L‘Hiſt.
de L‘Acad. Roy. A°. 1705. Petitus addit, non obſer-
vari directionis differentiam, etiamſi Acus tetigerit Magnetem non
in polo, ſed in plaga quadam latiori a polo remota.
Vid. Olden-
burgii Acta Philoſ.
pag. 428. hinc erraſſe videntur, qui directio-
nis differentiam dari opinati ſunt, niſi figura compoſita aliquid con-
tribuerit, uti monebitur infra, pag.
232.
EXPERIMENTUM CVI.
Præterire etiam nequeo ſtupendam obſervationem â nautis circa
directionem Verſorii factam;
aliquoties enim annotatum eſt, Ful-
men prope Verſorium delatum, hujus directionem plane immutaſ-
ſe, ita ut polus Septentrionalis evaſerit Auſtralis:
proſtant ejuſmodi
obſervationes in Philoſ.
Tranſact. N°. 127. pag. 647. N°. 157.
pag. 520. in Compendii vol. 4 part. 2. Cap. 4. Walliſius hoc ob-
ſervatum memoriæ quoque prodidit, confirmavit Hartſoekerus in
Conject.
Phyſiq. idem ſanxerunt noſtri artifices Acuum Nautica-
rum, adeo ut de obſervatione ipſâ dubium moveri nequeat:
addi-
tur inſuper, chartam, in qua Verſorium latet, non fuiſſe combu-
ſtam:
ſed tam mirifice fulmen rebus in humanis ludit, ut gladium
in vagina candefaciat, imo liquefaciat, ne quidem combuſtâ læſâ-
ve vaginâ, eo etiam modo chalybeum Verſorium calefecit, non
comburendo chartam, illud vaginæ inſtar ambientem:
Ut autem
hoc phænomenon explicetur, quod admodum paradoxon eſt, con-
cipiamus fulmen Verſorium calefeciſſe;
adeoque id omni virtute
Magnetica ſpoliavit, quemadmodum Ferrum igni impoſitum vim
Magnetis exuit:
ſi autem fulmen non accurate ſecundum longitu-
dinem Verſorii projectum fuerit, ſed obliquitate quâcunque in id
impegerit, ut Verſorium converterit, id inverſo poſitum ſitu, at-
que frigefactum, directione plane oppoſitâ priori agetur, nam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index