Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
201
201 (195)
202
202 (196)
203
203 (197)
204
204 (198)
205
205 (199)
206
206 (200)
207
207 (201)
208
208 (202)
209
209 (203)
210
210 (204)
< >
page |< < (233) of 778 > >|
239233OPTICAE LIBER VII. mus has duas ſuperfluitates, & ponemus illas ſuper duas extremitates regulę, ita ut ponamus duas
extremitates ſuperfluitatum ſuper duas extremitates illius, quod remanſit de regula, & applicabi-
mus ſuperficiem extremitatum cum ſuperficie dorſi inſtrumenti:
& erit illud, quod ponetur ex u-
traq;
duarum ſuperfluitatum ſuper reſiduum regulæ æquale latitudini unius digiti. Hac autem po-
ſitione conſiderata eminebunt duæ ſuperfluitates ſuper duas extremitates regulę.
Et ſi perforatum
fuerit illud, quod ſuperfluit de corpore in dorſo inſtrumenti, & immiſſus fuerit in foramen eius ſti-
lus ferreus, qui ipſum prohibeat exire, erit melius.
Hoc autem perfecto, perfectum erit inſtrumen-
tum.
Deinde accipiat experimentator regulam cupream paruæ latitudinis, cuius latitudo ſit dupla
diametri foraminis, quod eſt in ora inſtrumenti:
& cuius ſpiſsitudo ſit æqualis diametro foraminis,
& cuius longitudo non ſit minor medietate cubiti:
& uerificabitur regula iſta, donec fiat ualde re-
cta & uera:
& fiant ſuperficies elus æquales & æquidiſtantes. Deinde obliquè ſecabimus altera par
te làtitudinem eius, quouſq;
finis longitudinis eius contineat cum fine latitudinis eius angulum a-
cutum, ut poſsit ſic facilius declinare & mouere eam quocunq;
quis uoluerit: & ponet latitudinem
eius ex alia extremitate perpendicularem ſuper finem longitudinis eius.
Deinde diuidemus hanc
latitudinem in duo æqualia, & extrahemus ex loco diuiſionis lineam in ſuperficie faciei regulæ,
quæ extendatur in longitudine eius, & erit perpendicularis ſuper latitudinem eius.
Cum ergo hæc
regula fuerit ſuperpoſita ſuperficiei laminæ, erit ſuperficies eius ſuperior in ſuperficie circuli me-
dij trium circulorum figuratorum in interiore ora inſtrumenti.
Nam ſpiſsitudo huius regulæ eſt æ-
qualis diametro foraminis, & diameter foraminis eſt æqualis perpendiculari exeunti è centro fo-
raminis, quod eſt in ora inſtrumenti ad ſuperficiem laminæ:
quia diameter foraminis eſt æqua-
lis duabus lineis trium linearum paruarum, quæ diſtinctæ ſunt de linea perpendiculari in interio-
re ora inſtrumenti.
Cum ergo hæc regula fuerit erecta ſuper oram ipſius, & fuerit ſuperficies latitu-
dinis eius ſuper ſuperficiem laminę:
tunc linea deſcripta in medio eius, erit in ſuperficie medij cir-
culi prædicti:
quia perpendicularis, quę egreditur à quolibet puncto huius lineę ad finem longitu-
dinis regulę, eſt æqualis perpendiculari, quę egreditur à centro foraminis ad ſuperficiem laminę:

nam utraq;
iſtarum perpendicularium eſt æqualis diametro foraminis.
3. Radius medio denſiori perpendicularis, irrefract{us} penetrat. 42. p 2. Idem 17 n 1.
CVm ergo experimentator uoluerit experiri tranſitum luminis in aqua per hoc inſtrumen-
tum:
accipiet uas rectarum orarum, ut cadum cupreum, aut ollam figulinam, aut conſimile:
& ſit altitudo orarum eius non minor medietate cubiti:
& ſit diameter circumferentię eius
non minor diametro inſtrumenti:
& adæquentur orę eius, donec ſuperficies, quę tranſit per oras
eius, ſit ſuperficies æqualis:
& ponamus in fundo eius corpus diuerſarum partium aut diuerſorum
colorum, ut annulum, aut argentum depictum, aut depingatur in fundo eius pictura manifeſta:
de-
inde infundatur aqua clara in uas, donec impleatur:
& expectetur donec motus eius quieſcat. Cum
ergo motus eius quieuerit, erigatur aſpiciens, aut ſedeat erectus, & aſpiciat ad uas, & apponat ui-
ſum ſuum corpori, quod eſt in fundo aquę, aut picturę, quę eſt in fundo aquę, donec linea inter ui-
ſum & medium illius corporis aut picturę illius, ſit perpendicularis ſuper ſuperficiem aquę quò ad
ſenſum, & aſpiciat corpus, quod eſt in fundo, aut picturam:
tunc inueniet illam eo modo, quo eſt, &
inueniet ordinationem ſuarum partium inter ſe eo modo, quo ordinarentur, ſi aſpiceret illud, cum
uas eſſet uacuum.
Hoc autem declarato, certificatur, quòd illud, quod comprehenditur in fundo a-
quæ, cum aſpexerit illud eadem poſitione, qua aſpexit corpus, quòd eſt in fundo aquæ, aut pictu-
ram:
comprehenditur ſecundum ordinationem ſuarum partium. Hoc autem certificato, ſi quis uo-
luerit experiri tranſitum lucis:
eligat locum, ſuper quem oritur lux ſolis, in quo ponat uas, & obſer-
uet, ut ſuperficies circumferentię uaſis ſit æquidiſtans horizonti:
hoc autem poteſt obſeruari hoc
modo:
ut ſit circumferentia ſuperficiei aquę æquidiſtans circumferentię uaſis: & ſi intus in uaſè
prope circumferentiam eius fuerit ſignatus circulus, æquidiſtans circumferentię uaſis, erit melius
ad hoc, ut circumferentia ſuperficiei aquę comparetur ad circumferentiam circuli.
Deinde expe-
rimentator debet imponere inſtrumentum rotundum intra hoc uas, ita ut duę regulę paruę po-
ſitæ ſuper duo extrema regulæ maioris, ſuperponantur oræ uaſis ex utraque parte:
tunc medietas
inſtrumenti, & regula extenſa in longitudine inſtrumenti erunt intra uas:
deinde addatur aqua, aut
diminuatur de ea, donec fiat ſuperficies aquę una cum centro inſtrumenti:
& ſit aqua clara: deinde
reuoluatur inſtrumentum in circuitu uaſis, donec obumbretur illud, quod eſt intra aquam ex oris
eius:
tunc teneatur regula altera manu, & reuoluatur reliqua manu inſtrumentum ſuper ſe in cir-
cuitu centri eius, donec foramen, quod eſt in ora inſtrumenti, ſit oppoſitum corpori ſolis, & tran-
ſeat lumen ſolis per foramen oræ inſtrumenti, & perueniat ad alterum foramen tabulę paruæ, &
tranſeat per illud.
Cum ergo pertranſierit forma lucis per duo foramina, perueniet ad fundum a-
quæ:
tunc experimentator obſeruabit, ut ſitus lucis in regula de ſecundo foramine, ſit ſitus æqua-
lis:
hoc autem ſitu præſeruato, & luce perueniente ad ſuperficiem aquæ, auferat experimentator
manus ſuas ab inſtrumento, & ſtet uel ſedeat erectus, & inſpiciat ad fundum aquæ, ex quarta, cu-
ius oræ ſunt abſciſſę, & ſeruet poſitionem, quam ſeruauerat, cum aſpexerat corpus, quod erat in
fundo aquæ, ut ſit certus, quòd illud, quod uidet, eſt, ſecundum quod eſt:
tunc ergo cum intue-
bitur illud, quod eſt intra aquam de ora inſtrumenti:
inueniet lumen pertranſiens ex duobus fo-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index