Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1mantur. Atque propter inqualitatem ſinuum & an­
fractuum, quibus cingitur Oceanus, ejus aquarum
incrementa & decrementa diverſis horis ad diverſa
litora perveniunt, unde innumerae eorum varietates
oriuntur.
LV.
Cur nullus ſit fluxus
nec refluxus in lacu­
bus & ſtagnis: aut
cur in variis litori­
bus variis horis fiat.
25
25

Quarum omnium varietatum cauſae particulares de­
duci poterunt ex dictis a, ſi conſideremus aquas Oceani,
cùm Luna nova eſt vel plena, in locis à litoribus re­
motis verſus Eclipticam & AEquatorem horâ ſextâ, tam­
matutinâ quàm veſpertinâ, eſſe altiſſimas, & ver­
ſus litora fluere; horà autem duodecimà, eſſe maximè
depreſſas, & ideò à litoribus ad illa loca refluere: ac
prout litora ſunt vicina vel remota, prout aquae ad
ipſa tendunt per vias magis rectas vel obliquas, latas
vel anguſtas, profundas vel vadoſas ad ipſa citiùs
tardiùs, & in majore aut minore copiâ deferri.
Ac
etiam, propter admodùm varios & inaequales eorum
anfractus, ſaepe contingere ut aquae verſus unum lit­
tus tendentes, iis quae ab alio litore veniunt occur­
rant, utque ita earum curſus diverſimodè mutetur.

denique varios ventos, & quorum nonnulli quibuſ­
dam in locis ordinarii ſunt, iſtas aquas diverſis mo­
dis impellere.
Nihil enim puto ullibi obſervari circa
fluxum & refluxum maris, cujus cauſſa in his paucis
non contineantur.
LVI.
Quomodo ejus cauſſae,
partictilares, in ſin­
gulis litorius ſint
inveſtigandae.
10
15
20
25

Circa terram interiorem C, notare licet eam con­
ſtare particulis cujuſvis figurae, ac tam craſſis, ut glo­
buli ſecundi elementi ordinario ſuo motu eas ſecum
non abripiant, ſed tantùm deorſum premendo graves
reddant, ac per meatus, qui plurimi inter

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index