Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1dio? Quaſi non poſſit motus notabilis eſſe paulò antè
medium, aut non-niſi paulò pòſt medium?
Eſt ne
aliquod argumentum, quo probes iſtam tuam cauſſam
nihil omninò agere, nihil ſuperare reſiſtentiæ, per tot
illas partium ſpatij, temporiſque myriadas, quæ toti
priori dimidio tribuuntur, ſtatim autem ac mobile at­
tigit primam poſterioris, incipere & agere, & reſiſten­
tiam ſuperare? Requiritur, inquis, pars temporis, ac spa­
tii non Mathematicè minima, ſed Phyſicè notabilis.
Aduer­
ſatiuam hanc non capio: cùm videretur debere pars
dici, aut Mathematicè notabilis, aut Phyſicè minima: ſed
quicquid ſit, vis eam Phyſicè notabilem eſſe; quid inde
concludis? Heinc eſt, inquis, cur accelerationis ratio à
primo ſpatii percurren li puncto non tutò inchoetur.
Non
tutò inchoetur?
Imò, vnde tutiùs inchoetur, quàm
vnde eſt periculi nihil?
Nam tibi quidem meritò ef­
ficiuntur omnia ſuſpecta, cùm viâ regiâ ſemel relictâ,
non valeas ecce, niſi per dumos, ſalebraſque incedere;
at verò illis, qui viam tenent, ſimile nihil timendum eſt.
Sed nempe platicè aſſumenti, platicè perinde conclu­
dendum fuit.
Sperandum quippe fuerat, vt conclu­
deres, cur ante primæ partis medium, ſeu alicubi per
totum prius dimidium, acceleratio non inchoaretur; at
tu intereà de medio, totove priore dimidio nihil: ſed
ſolùm, accelerationem à primo puncto non tutò inchoari.
Quod autem addis, ſi iſta cum meis, & Galilei decretis
non fortè conueniant, principiis certè Phyſicis aptè congruere;
cedò ſolùm, Quibus?
Ex his igitur nunc habes, quod numero xl. quæris, cur­
rationem accelerationis à primo spatii decurrendi puncto non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index