Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 241 > >|
1 Exierat; tamen in nervos huic morbus, & artus
Ibat, & in partis genitalis corporis ipsas.

Et graviter partim metuentes limina leti
Vivebant ferro privati parte virili:
Et manibus sine nonnulli, pedibusque manebant
In vita tamen, & perdebant lumina partim:
Usqueadeo mortis metus his incesserat acer.

Atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
Cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.

Multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
Corporibus: tamen alituum genus, atque ferarum
Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem:
Aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.

Nec tamen omnino temere illis solibus ulla
Comparebat avis, nec tristia Saecla ferarum
Exibant silvis.
languebant pleraque morbo,
Et moriebantur.
cumprimis fida canum vis
Strata vijs animam ponebat in omnibus aegram;
Extorquebat enim vitam vis morbida membris.

Incomitata rapi certabant funera vasta.

Nec ratio remedy communis certa dabatur:
Nam quod alijs dederat vitalis aeris auras
Volvere in ore licere, & caeli templa tueri;
Hoc alijs erat exitio, letumque parabat.

Illud in his rebus miserandum, & magnopere unum
Aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
Implicitum morbo, morti damnatus ut esset;
Deficiens animo maesto cum corde iacebat,
Funera respectans animam & mittebat ibidem.

Idque vel imprimis cumulabat funere funus.

Quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
Ex alijs alios avidi contagia morbi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index