Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1libræ, ſiue magis ſiue minus protendantur, dummodo ęqua­
lia inter ſe ſint, nihil ponderis, aut grauitationis augent, vel
minuunt; ſecus autem ſi alterum ſit protentius, licet æqualis
ponderis naturalis.
Nam libram vertet per exceſſum ſuæ
diſtantiæ à fulcimento, vt ſupra quæſt.
prima explicauimus.
Rectè igitur argumentatur Philoſophus, dum ex mutua
victoria, ac ſubleuatione extremorum ligni in medio fulti,
minorem difficultatem, ſeu grauitationem infert, quàm ſi
ab extremo ſuſtolleretur, ac in ſitu ſimili ſuſtentaretur per
lineam horizonti paralellam, ſeu quaſi paralellam.
Etenim
in hac ſituatione lignum grauitaret tum iuxta pondus natu­
rale, tum etiam iuxta diſtantiam alterius extremi à fulci­
mento; in illa verò non niſi iuxta grauitatem naturalem.
Quo ſit vt ſariſſa, aut lancea perpendiculariter ad planum
horizontis erecta, facilè ab extremo ſuſtineatur, difficilè
verò per lineam horizonti paralellam conſtituta.
Vnde ad
facilius, præſtandum manubrium in lancea non quidem in
ipſo extremo, ſed prope extremum conſtituitur, nec non
extremum ipſum craſsius, grauiuſque propterea efficitur
ad compenſandam grauitatem ortam ex longitudine, qua
illa cuſpidem verſus protenditur.
Imò ex hoc etiam ipſa
productior pars lanceæ cum primò craſſeſcit, ſtriari conſue­
uit vſque ad manubrium, vt ipſis excauata ſtrijs, vel ſulcis,
leuior euadat, & ad planum horizontis vergens, facilius va­
leat manu geſtari.
Hinc pariter qui viribus pollent ad oſten­
tandum robur brachij, atque lacerti, dum ad confrin­
gendam lanceam in deſtinatum locum procur­
runt, ab extremo ſubtus manubrium eam
procumbentem in ipſo curſu ſuſten­
tant.
Quæ omnia ſatis con­
firmantur ex di­
ctis que 3. ac
16.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index