Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1lineis æqualibus DE, EF, FG, igitur propor­
tionis ABC: fiant igitur ſuper A, anguli
æquales M & E, per 25. erítque trigonus
ille ſimilis EMN: igitur ex 4. ſexti Elemen.
proportio A ad latera reliqua, vt E M ad
EN, & MN, ſed eadem erat, vt A ad B, &
C, igitur ex 11. quinti Element.
& nona,
eiuſdem latera illa æqualia erunt B & C,
quòd eſt propoſitum.
Demonſtrata hac 42.
demonſtrabimus 43. quæ erit 10. quarti Ele­
ment.
Sit AB quam diuido (vt docet 11. ſe­
cundi Element.) in C, & per præcedentem
facio trigonum ſuper AB, cuius vnum latus
ſit æquale AB, & ſit AD aliud æquale AC,
93[Figure 93]
& ſit BD: quia itaque AC eſt proportione
media ex 17. ſexti Elementorum, inter AB
& BC, erit & B D æqualis, ac proportione
media inter A B & B C: ducta igitur linea
DC: erit trigonus B A D & B D C angulo
communi B, & lateribus continentibus pro­
portionis eiuſdem laterum, ex 6. ſexti Ele­
mentor.
quare BD æqualis CD, ideóque DC
æqualis CA, & ex ſecunda harum anguli
CDA, & A æquales, & ex 31. DCB, eſt
æqualis vtrique, îgitur duplus ad A.
Sed
per 2. harum, DCB eſt æqualis B, & per
eandem B eſt æqualis A D B, igitur tam
ADB, quàm B duplus ad A, quod eſt propo­
ſitum.
Ex his patet demonſtratas eſſe omnes
propoſitiones quarti, niſi quòd non licebit
circulum circumducere, aut inſcribere, ſed
ſolùm inuenire centrum: ipſáſque figuras
æquilateras & æquiangulas conſtruere, to­
tamque doctrina Euclidis, vſque ad finem 6. li­
bri, ſeu 9. iam peracta eſt.
Vt verò ad finem
reliquorum librorum perueniamus, demon­
ſtrabimus 44. quæ eſt, ex quocunque puncto
in diametro propoſito perpendicularem eri­
gere, quæ ad contactum periferiæ circuli
perueniat.
Nam per 35. inueniemus propor­
tione mediam, & per ſextam educemus il­
lam perpendicularem ad lineam propoſitam
ex puncto dato, pertingéntque ad periferiæ
locum circuli, cuius propoſita linea eſt dia­
meter ex demonſtratione decimætertiæ ſexti
Elementorum, qua Euclides vtitur.
Cùm ve­
rò quadrageſimam quintam demonſtrare
voluerimus, quæ talis eſt: ſuper datam li­
neam triangulum rectum ſupremum ha­
bentem, reſpicientémque datam lineam,
cuius latus vnum aſſignatæ lineæ, quæ mi­
nor ſit prima, conſtituere, circulum deſcri­
bemus nobis iam conceſſum, ductáque dia­
metro ex duodecima ſexti, lineam ei ſubiun­
gemus, ad quam diameter ſe habeat, vt pri­
ma linea ad latus illud: erit igitur hæc li­
nea minor diametro circuli conceſſi, quare
ex quadrageſimaprima collocabimus eam
intra circulum, complebimúſque trigonum:
igitur ſuper primam lineam angulum in ex­
tremitate, angulo contento ex diametro, &
quarta linea æqualem per vigeſimamquin­
tam faciemus, & lineam hanc productam
ex decimatertia faciemus æqualem aſſigna­
tæ ſecundæ: quare ex ſexta, ſexti Element.
completo trigono, fiet ſimilis primo & or­
thogonius.
Quo inuento, ad finem omnium
eorum, quæ ab Euclide ſcripta ſunt, tum ab
Hypſicle addita Alexandrino, abſque impe­
dimento perueniemus.
Sed hæc (vt vbi) ac
ſimilia, ad oſtentationem ingenij, vtilitatem
verò penè nullam, inuenta ſunt.
94[Figure 94]
LIBER DECIMVSSEXTVS.
De Scientiis.
Circuli pro­
prietates 12.
Recti & cir­
cularis crea­
tio.
AT non vocant vtilitate figu­
rarum proprietates illæ ſexa­
ginta, quas nunc hîc ſubiicere
propoſitum eſt.
Fit enim cir­
culus motu non flexilis rei ex
altero termino fixæ: ſicut recta motu plani
eodem loco conſiſtentis, vtpote rotæ ſuper
rem fixam.
Sic enim regulæ fiunt. Fiunt & re­
cta extentione.
Manifeſtum eſt igitur ex hoc,
rectum arte prius eſſe circulari, circulum au­
tem natura.
Extrema verò hæc, atque ideò
contraria vt periferiam: & quantò minoris
fuerit ambitus.
Omnes igitur aliæ lineæ me­
diæ ſunt inter rectam, ac circularem, ac quaſi
ex his compoſitæ.
Circuli igitur & rectarum
figurarum certa eſt ratio, aliarum in con­
ſtans, niſi vt altera ab altera generatione
pendet, vt coni ſuperficies à recta, à coni au­
tem ſuperficie paraboles.
Ex ſuperficiebus
autem nulla præter circularem generari di­
citur, multò minus recti linearum corporum
vllum.
Rectilinea enim fiunt, non generan­
tur.
Simpliciſſimum enim quod rotundum
eſt, vt inter corpora ſphæra, & inter ſuper­
ficies circulus.
Eius autem duodecim propria
ſunt.
In hoc igitvr primo ſecantes ſe lineæ
ſub eadem proportione partes conſtituunt.
Angulúſque contentus ab illarum ſectio­
ne, angulis in circumferentia ſuper vtroſ­
que arcus conſtitutis pariter acceptis, eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index