Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO V. PROB. III.
Data altitudine, a qua descendat grave in no­
ta diuturnitate; perquirere quanta sit diutur­
nitas, qua descendat ab alia altitudine data.6[Figure 6]
Sit A altitudo per quam descendat grave diutur­
nitate B nota, & data sit alia altitudo C.
Oportet reperire quanta sit diuturnitas, qua idem
grave descendat per C.
Fiat ut A ad C ita B ad G, inter quas media,
proportionalis F est diuturnitas quaesita.
Per 12. sexti.
Per 13. sexti.
Quoniam A, & C sunt in duplicata ratione diu­
turnitatum B, & F per constructionem, per
ipsas gravia descendent in diuturnitatibus B,
F, unde F est diuturnitas ipsius C quaesita.
Per 3. huius.
Quod faciendum fuit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index