Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1K ad trochleam R fixam accedit, illamquę
tanto ſpatio tranſgreditur, quanta eſt funis
longitudo: igitur in toto motu percurrit ſpa­
tium quintuplum eius, quod à pondere ver­
sùs trochleam R moto perficitur.
Quoniam
autem quò tardior eſt ponderis motus cum
motu potentiæ comparatus, eò minùs pon­
deris grauitas virtuti potentiæ trahentis ob­
ſiſtit; apertum eſt ac manifeſtum faciliùs
trahi pondus, ſi trochleæ S (cui funis in A
adnectitur) quàm ſi trochleæ R alligetur: in
S nimirum motum obtinet motûs potentiæ
ſubquintuplum, in R autem ſubquadru­
plum.
IX
Non æqua­
li facilitate
moueri pon­
dus.
vtrili­
bet trochleæ
adnexum̨,
demonstra­
tur.
Gal. Quod præterea Ratione aliquâ min
noris Inæqualitatis propoſitâ, Antecedens

terminus ad Conſequentem duplum maio­
rem habeat Rationem, quàm ad alium Con­
ſequentem, ad quem habeat Rationem pro­
poſitæ rationis duplicatam (ſi tamen ſubdu­
plam excipias, cùm eadem ſumma fiat ex
duplicis binarij additione, ac ex mutuâ illo­
rum multiplicatione) nihil habet dubitatio­
nis.
Datâ ſiquidem Ratione ſubtriplâ 3 ad
9, ſi Conſequens 9 geminetur, & fiat 18,
Ratio autem duplicetur inuento tertio con­
tinuè proportionali 27, maior eſt Ratio 3 ad
18, quàm 3 ad 27. Similiter maior erit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index