Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Corporum, atque loci, res in quo quaeque geruntur:
Esse utramque sibi per se, puramque necesse est.

Nam quacumque vacat spatium, quod inane vocamus,
Corpus ea non est ; qua porro cumque tenet se
Corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.

Sunt igitur solida, ac sine inani corpora prima.

Praeterea quoniam genitis in rebus inane est,
Materiam circum solidam constare necesse est:
Nec res ulla potest vera ratione probari
Corpore inane suo celare, atque intus habere,
Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.

Id porro nihil esse potest, nisi materiai
Concilium, quod inane queat rerum cohibere.

Materies igitur, solido quae corpore constat,
Esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.

Tum porro si nihil esset, quod inane vocaret;
Omne foret solidum : nisi contra corpora certa
Essent, quae loca complerent, quaecumque tenerent;
Omne quod est spatium, vacuum constaret inane.

Alternis igitur nimirum corpus inani
Distinctum est; quoniam nec plenum naviter extat ;
Nec porro vacuum.
sunt ergo corpora certa,
Quae spatium pleno possint distinguere inane.

Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
Possunt, nec porro penitus penetrata retexi;
Nec ratione queunt alia temptata labare:
Id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.

Nam neque conlidi sine inani posse videtur
Quidquam, nec frangi, nec findi in bina secando
Nec capere humorem, neque item manabile frigus
Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur:
Et quo quaeque magis cohibet res intus inane,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index