1incomplexa ſint principia, ſaltem remota demonſtrationis & cognitionis aſſerere, mea quidem
ſententia, non licet, a & duo prima illorum genera facimus. cognitionis inquàm & cognitionis &
eſſe ſimul ea quæ ſint principia ſolius eſſe, nulla ſtatuimus, quod quidam aiunt: b quippe qui le
gerimus apud Ariſtotelem, c tum denique id concretum eſt ex aliquibus rebus cognoſci, cum ex
quib. & quot conſtet, teneatur. Igitur omnia è quibus aliquid conſtat, ſunt principia cognitio
nis eius, nam quanuis ex illo ordine videatur eſſe materia, poſtea docebimus, etiam materiam,
vbi fiat intelligenda, principium cognitionis euadere. Principia verò cognitionis tantum illa
ſunt, quæ nob. nota ab Ariſtotele ponuntur; ſiue ea ſint effectus proprij & per ſe, è quibus vt an
tecedentibus demonſtratio ſtruitur à ſigno, & quorum facto quodam gyro mentis, quem regreſ
ſum, ſeu circulum dicunt; intelligitur cauſſa ope demonſtrationis ipſius propter quid eſt. Sine
etiam ſint alia adiacentia & comitantia rei. d Siquidem nil vertet, opinor, ea quæ ſunt nota nobis
promiſcuè & communiter ab omnibus ſcientiis vſurpari, veluti de motu dictum eſt, e quarum om
nium proprius non poteſt eſſe motus, cùm toto genere diſtinguantur, veluti naturalis & mathe
matica. demonſtrationes autem ipſius quod eſt aut eiuſdem ſint ſcientiæ, quę docet cauſſam, f aut
vbi vna ad alteram ſe habeat, vt inferior ad ſuperiorem. Quapropter hoc principiorum genus
ab altero ſeparatur, quia non obtinet vim cauſſæ. Secundum genus principiorum omne genus
cauſſæ complectitur: quandò omnes cauſſę generatim in demonſtrationibus aſſumi queunt, ſed
præcipuè pertinet ad interna principia quæ ſunt materies & forma: quod tibi qui iam analytica
tractaſti pluribus non exponam, g nec in eo morabor quòd principia cognitionis virtute ſolum in
demonſtratione contineantur, principia verò rei comprehendantur actu; largior ero in aſſumen
dis principiis cognitionis, & ſi quando opus fuerit, vt in demonſtratione quòd eſt, etiam nota no
bis vſurpabo. Quæcunque tamen principia ſint, idcirco principia ſunt, quia non requiritur eo
rum demonſtratio ſimpliciter in ea methodo, in qua ponuntur: licet in alia quandoque demonſtra
ri queant, vt ſi principia fuerint methodi ſubalternę: nil enim prohibet, quo minus habeant cauſ
ſas ſuperiores, per quas oſtendantur. Verùm in ea methodo, cuius principia ſunt, vt aliis modis
manifeſta ſumuntur. Modi verò multi ſunt, ac ſi generales omnium modos recenſere libeat,
quibus principia tùm in philoſophia contemplante, tùm in agente, ac demum in ſcientiis, & arti
bus percipiuntur & cognoſcuntur ex Ariſtotele recenſebo & explicabo, h aliquot alij ſanè indican
tur; ſed nihil de illis ſpeciatim dicitur. Vnus eſt qui ſolum reſpicit eam philoſophiæ partem,
quæ poſita eſt in agendo, eſt verò per conſuetudinem: quando nimirum bene maléue agendo ſic
aut aliter aſſueuimus, & ex actionis illius frequentia contrahimus habitum, quo ſic aut aliter iu
dicare cogimur, vt qui furando ſæpius euaſit in furem, furtum iudicat bonum, & hoc illi veluti
principium eſt conſuetudine partum furtum eſſe bonum. Reliqui modi in omne methodorum
genus conuenire poſſunt vt inductio, qua plurium ſingularium ſimilitudo colligitur, conſimi
lique modo ſenſus. Nanque inductione percipimus, ſi ab æquis æqua demantur, æqua eſſe quæ
ſuperſunt, ſenſu cognoſcimus aquam eſſe frigidam, & primas primorum corporum qualitates.
Aliis quoque modis principia noſcuntur quos Ariſtoteles non exprimit. Sed optimè Auerroes,
optimè item Euſtratius enuclearunt. Auerroes inquiens ſignificari vias illas, quæ nullam vim af
ferunt menti, vt diuiſionem, id quod etiam docuit Ariſtoteles, i cùm teſtatus eſt ea, quæ ſunt no
ta natura, nobis autem ignota, fieri nobis perſpicua diuidendo & reſoluendo illa quæ nobis per
ſpicua ſunt. Additur item ſyllogiſmus quem vocant hypotheticum per naturam, in quo nulla
extat vis dicti de omni, aut nullo, ſed neceſsitas ſola conſecutionis, tùm quoque exemplum.
præterea ſi vera de vſu dialecticę prædicat Ariſtoteles, k ad idem valebunt arma dialectica. Nam
præter cętera multum confert dialectica ad inuentionem principiorum, quę ſcientię ſibi ſumunt.
Valet item ad hoc definitio principiorum, vt frigoris & caloris: quod item Socrates approbauit
in principiis exquirendis, imò excogitauit. Nam duo ſunt quæ Socrati iure proprio tribui poſ
ſunt, l inductiue orationes, & definitionum vſus generatim. vtraque autem ad ſcientiæ principia
conferunt. Magna etiam vis eſt experientiæ quæ naſcitur ex memoria rerum quas ſenſus ſemel
atque iterum ſuppeditat: nanque ex repetita ſenſione memoria propagatur: multæ verò eiuſ
dem rei memorię poteſtatem vnius experientiæ faciunt, m ex experimentis verò primorum prin
cipiorum cognitio gignitur. Itaque generatim id ab Ariſtotele pronunciatum. n Principia quæ ſe
cundum vnum quodque ſunt, experimenti eſſe tradere: o vt puta, aſtrologicę diſciplinę principia
ex aſtrologica experientia colliguntur: nanque obſeruatis apparentibus quantum ſatis eſt, inuen
tę ſunt aſtrologicę demonſtrationes conſimilique. modo principia ſe habent in alia quacunque ſcien
tia vel arte. Itaque experimentum ea ſubminiſtrat, quę verè inſunt in rebus quorum ſi nihil
omiſſum fuerit, in promptu erit illa demonſtrare, quę demonſtrationem recipiunt, cuius verò
non eſt demonſtratio ſuapte natura, cuiuſmodi ſunt principia quæ nos hoc ipſo tempore tracta
mus, ea manifeſta facere. Quamobrem monente Ariſtotele plurimum poteſt in ſcientiæ prin
cipiis ſtatuendis experientia. Quo miror magis hoc caput ab Auerroe prætermiſſum. Niſi cum