Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (XII) of 389 > >|
24XII me decet: tum ipſius argumenti vis, atque dignitas,
quæ nimirum confirmat, &
erigit nimium fortaſſe im-
pares, ſed quantum fieri per me potuit, intentos co-
natus meos;
nam quidquid eo in genere meditando aſ-
ſequi poſſum, totum ibidem adhibui, ut idcirco nihil
arbitrer a mea tenuitate proferri poſſe te minus indi-
gnum, cui ut aliquem offerrem laborum meorum fru-
ctum quantumcunque, expoſcebat ſane, ac ingenti cla-
more quodam efflagitabat tanta erga me humanitas
Tua, qua jam olim immerentem complexus Romæ,
hic etiam fovere pergis, nec in tanto dedignatus fa-
ſtigio, omni benevolentiæ ſignificatione proſequeris.
Accedit autem & illud, quod in hiſce terris vix ad-
huc nota, vel etiam ignota penitus Theoria mea Pa-
trocinio indiget, quod, ſi Tuo Nomine inſignita pro-
deat in publicum, obtinebit ſane validiſſimum, &
ſe-
cura vagabitur:
Tu enim illam, parente velut hic or-
batam ſuo, in dies nimirum diſceſſuro, &
quodammo-
do veluti poſthumam poſt ipſum ejus diſceſſum typis
impreſſam, &
in publicum prodeuntem tueberis, fove-
biſque.
Hæc ſunt, quæ meum Tibi conſilium probent, Prin-
ceps Celſiſſime:
Tu, qua ſoles humanitate auctorem
excipere, opus excipe, &
ſi forte adhuc conſilium ipſum
Tibi viſum fuerit improbandum;
animum ſaltem æ-
quus reſpice obſequentiſſimum Tibi, ac devinctiſſi-
mum.
Vale.
Dabam Viennæ in Collegio Academico Soc. Jesu Idibus Febr.
CIↃIↃCCLVIII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index