Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000131">
                <pb xlink:href="079/01/066.jpg" pagenum="17"/>
              Corporum, atque loci, res in quo quaeque geruntur:
                <lb/>
              Esse utramque sibi per se, puramque necesse est.</s>
              <s id="s.000132">
                <lb/>
              Nam quacumque vacat spatium, quod inane vocamus,
                <lb/>
              Corpus ea non est ; qua porro cumque tenet se
                <lb/>
              Corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.</s>
              <s id="s.000133">
                <lb/>
              Sunt igitur solida, ac sine inani corpora prima.</s>
              <s id="s.000134">
                <lb/>
              Praeterea quoniam genitis in rebus inane est,
                <lb/>
              Materiam circum solidam constare necesse est:
                <lb/>
              Nec res ulla potest vera ratione probari
                <lb/>
              Corpore inane suo celare, atque intus habere,
                <lb/>
              Si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.</s>
              <s id="s.000135">
                <lb/>
              Id porro nihil esse potest, nisi materiai
                <lb/>
              Concilium, quod inane queat rerum cohibere.</s>
              <s id="s.000136">
                <lb/>
              Materies igitur, solido quae corpore constat,
                <lb/>
              Esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.</s>
              <s id="s.000137">
                <lb/>
              Tum porro si nihil esset, quod inane vocaret;
                <lb/>
              Omne foret solidum : nisi contra corpora certa
                <lb/>
              Essent, quae loca complerent, quaecumque tenerent;
                <lb/>
              Omne quod est spatium, vacuum constaret inane.</s>
              <s id="s.000138">
                <lb/>
              Alternis igitur nimirum corpus inani
                <lb/>
              Distinctum est; quoniam nec plenum naviter extat ;
                <lb/>
              Nec porro vacuum.</s>
              <s id="s.000139"> sunt ergo corpora certa,
                <lb/>
              Quae spatium pleno possint distinguere inane.</s>
              <s id="s.000140">
                <lb/>
              Haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
                <lb/>
              Possunt, nec porro penitus penetrata retexi;
                <lb/>
              Nec ratione queunt alia temptata labare:
                <lb/>
              Id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.</s>
              <s id="s.000141">
                <lb/>
              Nam neque conlidi sine inani posse videtur
                <lb/>
              Quidquam, nec frangi, nec findi in bina secando
                <lb/>
              Nec capere humorem, neque item manabile frigus
                <lb/>
              Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur:
                <lb/>
              Et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>