Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 524 > >|
1ſus indignam. Qui Cælos materia fluida repletos eſſe volunt,
hanc vero non inertem eſſe ſtatuunt; Hi verbis tollunt Vacuum,
re ponunt.
Nam cum hujuſmodi materia fluida ratione nulla
ſecerni poſſit ab inani Spatio; diſputatio tota fit de rerum no­
minibus, non de naturis.
Quod ſi aliqui ſint adeo uſQ.E.D.­
diti Materiæ, ut Spatium a corporibus vacuum nullo pacto ad­
mittendum credere velint; videamus quo tandem oporteat illos
pervenire.
Vel enim dicent hanc, quam confingunt, Mundi per omnia
pleni conſtitutionem ex voluntate Dei profectam eſſe, propter
eum finem, ut operationibus Naturæ ſubſidium præſens haberi
poſſet ab Æthere ſubtiliſſimo cuncta permeante & implente;
quod tamen dici non poteſt, ſiquidem jam oſtenſum eſt ex Co­
metarum phænomenis, nullam eſſe hujus Ætheris efficaciam: vel
dicent ex voluntate Dei profectam eſſe, propter finem aliquem
ignotum; quod neQ.E.D.ci debet, ſiquidem diverſa Mundi con­
ſtitutio eodem argumento pariter ſtabiliri poſſet: vel denique
non dicent ex voluntate Dei profectam eſſe, ſed ex neceſſitate
quadam Naturæ.
Tandem igitur delabi oportet in fæces ſordi­
das Gregis impuriſſimi.
Hi ſunt qui ſomniant Fato univerſa
regi, non Providentia; Materiam ex neceſſitate ſua ſemper & ubi­
que extitiſſe, infinitam eſſe & æternam.
Quibus poſitis, erit
etiam undiquaque uniformis: nam varietas formarum cum neceſ­
ſitate omnino pugnat.
Erit etiam immota: nam ſi neceſſario
moveatur in plagam aliquam determinatam, cum determinata ali­
qua velocitate; pari neceſſitate movebitur in plagam diverſam
cum diverſa velocitate; in plagas autem diverſas, cum diverſis
velocitatibus, moveri non poteſt; oportet igitur immotam eſſe.

Neutiquam profecto potuit oriri Mundus, pulcherrima forma­
rum & motuum varietate diſtinctus, niſi ex liberrima voluntate
cuncta providentis & gubernantis Dei.
Ex hoc igitur fonte promanarunt illæ omnes quæ dicuntur
Naturæ leges: in quibus multa ſane ſapientiſſimi conſilii, nulla
neceſſitatis apparent veſtigia.
Has proinde non ab incertis con­
jecturis petere, ſed Obſervando atque Experiendo addiſcere de­
bemus.
Qui veræ Phyſicæ principia Legeſque rerum, ſola men­
tis vi & interno rationis lumine fretum, invenire ſe poſſe confi­
dit; hunc oportet vel ſtatuere Mundum ex neceſſitate fuiſle, Le­
geſque propoſitas ex eadem neceſſitate ſequi; vel ſi per volun­
tatem Dei conſtitutus ſit ordo Naturæ, ſe tamen, homuncionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index