Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 360 > >|
1officit, nec quantum obeſt, tantum iuuat, ac longè eſt adeò, vt
ſolus accelerationis ſit cauſſa: grauitas verò, ſeu qualitas graui
inſita, & ab attractione diſtincta, nulla eſt: neque proinde po­
teſt motum ſeu in ſpatio vacuo, ſeu in aëre, (vt ſi ſolus aër in
vniuerſo eſſet) præſtare. A p 209. in 220.
AD ART. XLVIII. De Reſponſionis
Concluſione.
Licitum fuit amicitiæ (ſed ſeruata tamen illi reuerentiâ)
anteponere veritatem.
Fuit in R.P. vt quaſcumque vellet, duce­
ret lituras, aut etiam rem totam ſupprimi iuberet.
Non capitur
quamobrem cenſeat ſe veritatem iam illuſtratam, & ab er­
rore vindicatam exhibere: ac ſperet tamen, vt ex correcto
falſo ſuo Experimento veritas deinceps certiùs inueniatur.
Ipſe
fuit R.P. qui Authori alioquin ignotus, prouocauit prior; &
cui tamen nihil aut reſponſum, aut oppoſitum ſaltem, fuiſſet,
ſi is fuiſſet creditus, qui ipſa rei nouitate, quod iam ait, per­
celleretur, tanquam nemine alio hactenus inuento, qui in eius
aſſertionibus, ac decretis pugnam aliquam, contrarietatemque
aut inuenißet, aut obiecißet.
Quare & eſſe ſecurus poteſt
iri deinceps nihil inquiſitum in ea, quæ ſe dicit habere
obſcuriora, incertioraque; fore autem, vt ſolitum affectum,
venerationemque ſemper experiatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index