Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 1055 > >|
1dùm naturam, ſit per ſe; per accidens verò id quod eſt præter naturam; non ergo vt modi & ac­

cidentia ſe habebunt ad motum, quomodocunque ſpectentur, ſed vt differentiæ.
Proptereà va­
num erit noſtræ diſtinctionis officium; ſiquidem ad primum dicere liceat non eſſe parem ratio­
nem velocis & tardi & aliorum, quos modos appellamus, quoniam hæc ineſſe queunt in omni­
bus motibus vel diuerſi, vel eidem ſint & ad ſpeciem & ad numerum.
Nanque idem eiuſdem
aquæ deſcenſus in principio tardus eſt, in fine velox; ſed ſecundùm & præter naturam in eodem
ad numerum nullo modo eſſe queunt.
Si igitur ex his ſubſtantia mutatur; neceſſe item eſt, hæc
eadem pertineant ad ſubſtantiam: nam ſeu tardè, ſeu velociter aqua deſcendat, motus ille ſem­
per eſt naturalis, nec vnquam præter naturam.
Conſimilique. modo velox & tardum inſunt in
corpore cęleſti; id tamen aſsiduè ſecundùm naturam conuertitur.
Ad ſecundùm verò reſpon­
debimus, quod per ſe & per accidens eſt, contingens & neceſſarium ſumi bifariam, vel vt modum
ſine re, vel rem ipſam cum modo.
Nunc quòd modi propter varias habitudineis immutentur,
abſurdum non eſt: eadem enim attributa vni per ſe inſunt, & de illo demonſtrari poſſunt; in al­
tero inſunt per accidens, & abhorrent à demonſtratione.
Verùm ſi reipſa ſpectetur, ea certè
non poteſt immutari: quandò ſemper eadem eſt eſſentia & natura.
Quare cùm dicitur contin­
gens in neceſſarium mutari non poteſt, hoc de re ipſa accipiendum eſt, non de modo: modi au­

tem ſunt hi, ſi motum formaliter aduertas.
His ita poſitis facile eſt è medio tollere difficultateis
ab initio quæſtionis obiectas.
Nam prima argumentorum ſeries accipit vnam eſſe rationem
ſubiecti, vel termini, cùm tamen ſit duplex; vnde etiam capax eſt duorum motuum, ſiue, vt ſubie­
ctum vt quod, ſiue vt ſecundùm quod & vt terminus: vt enim ibi duplex eſt ratio, ſic quoque
vim retinet duorum terminorum.
Secunda verò ſeries in eo peccat, quòd id quod idem eſt ad
motum ſimpliciter acceptum, idem prætereà ſeruari putat, vbi quodammodo ponatur; nempè
cum habitudine ad ſubiectum.
Tertia complectitur media quæ materialiter ſumpta non diffe­
runt à termino oppoſito.
Nam quomodocunque per medium fiat tranſitus, fit vt inter oppoſita.
Neque fuſcatio dicitur, cùm is non ſit terminus vltimus, vnde motus ſpecificantur & denomi­
nantur.
In quarta verò committitur hoc, quòd accipiuntur veluti differentia per ſe, quæ per acci­
dens ſeparantur; & cùm habitudine ad ſubiectum, quæ ſimpliciter ab Ariſtotele fuere pronun­
ciata.
Vltima quoque fallit in eo, quòd vltimos terminos non aſſumit.
G
H
A
a 1. de cęlo
B
C
D
b 5. Phyſ.
E
F
Explanantur ea ex quibus vnus ad numerum motus existit. Cap. XLIV.
G
HIS ea ſuccedunt ex quibus vnus numero motus conſtituitur; id quod anteà dictum eſt idem
eſſe re cum continuitate ipſius.
Eſſe autem vnum numero motum dupliciter euenit, vno
quidem modo intrinſecus, quod illi commune eſt cum aliis accidentibus.
petitur verò ab eo, quòd
vnum ſit numero ſubiectum; atque altero extrinſecus; & hic iterum duplex, vnus qui genera­
tim pertinet ad omnia continua cuius beneficio continui partes, cùm inter ſe iunguntur, efficiunt
vnum totum continuum; id dici ſolet effectiuè.
alter qui ſuiipſius eſt proprius, de quo nos aliis
dimiſsis in præſenti capite diſſeremus: nanque hic ille eſt qui motus continuationem producit.
Continua quoque ſunt multis aliis modis. Hìc nobis de hac continuatione ſpeciatim dicendum eſt.
Porrò multa deſiderat continuatio motus, primùm ſanè vt idem ſit ad ſpeciem: nam ſi motus
ſpecie ſeparentur; contigui certè eſſe queunt, non tamen continui; veluti ſi dum me parumper
exercui, cęperim calefieri; non rectè calefactio continuata cum exercitatione, ſed ipſi proxima &
contigua dicetur.
Tum quòd vnus numero ſit terminus ad quem; ſiquidem ſi eadem ſtupa con­
tinuo tempore rarefieret, deinde combureretur, non diceretur idcirco motus continuus.
Deinde
ne quid temporis intermittatur, quanuis aliquid rei poſsit intermitti: quandoquidem & ambu­
latio, & ſaltatio continuæ ſunt; licet non ſemper terra tangatur ſuper qua fiunt eiuſmodi motus,
ac fidicen continuè ſonuit; tametſi à prima ad vltimam chordam cęteris intermiſsis pulſando
procedit.
Nam ſubiectum motus, vt in ſaltando animal, & in pulſando manus, aut aër nunquam
ceſſat in ſono.
Dubitari potuit, vtrum'ne continuitas ſpatij requiratur: nanque ab Ariſtotele
prætermiſſa eſt, & exempla allata perſuadent nullam eius eſſe neceſsitatem.
Neque verò ſem­
per ea continua ſunt per quæ fit motus, vt ſiquid ex igni per aërem & aquam ruat in terram.
Mihi tamen oppoſitum videtur; proptereà quòd ſi motus continuatur; id etiam continuum ſit
oportet ſecundùm quod fit motus: nil eſt enim aliud motus àc forma fluens; hæc verò ſpatium
eſt in latione, quod quemadmodum inter centrum & circunferentiam mundi continuum ſit, ſu­
prà expoſitum eſt.
Neque terra verum eſt ſpatium, ſuper quo ſaltatio fiat, ſed ea linea, quam
ſaltans in toto ſuo motu deſcribit.
Eodem planè modo de proiectorum motu dicendum, quoad
aliena vi concitantur: nanque aëris partes eodem non ſunt noua iugiter veteri ſuccedente, ta­
men eadem eſt linea ſuper qua fertur.
Nec omiſſam fuiſſe hanc conditionem ab Ariſtotele

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index