Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1riuntur, tranſeundo, nonnihil commoveant. Quòd
etiam facit materia primi elementi, eos ex iſtis mea­
tibus, qui anguſtiſſimi ſunt, replens ac idem faciunt
particulae terreſtres ſuperiorum corporum D & E,
quae ſaepe in eos qui ſunt omnium latiſſimi deſcen­
dunt, atque inde nonnullas ex craſſis hujus corporis
particulis ſecum abducunt.
Quippe credibile eſt, ſu­
periorem ejus ſuperficiem conſtare partibus ramoſis,
ſibi quidem mutuò valde firmiter annexis; utpote quae,
dum hoc corpus formaretur, impetum globulorum
coeleſtium per corpora B & D diſcurrentium, primae
ſuſtinuerunt & fregerunt; ſed inter quas nihilominus
permulta ſunt intervalla ſatis lata, ut per ipſa parti­
culae aquae dulcis, & ſalis, nec non etiam alize angu­
loſae aut ramoſae, ex corpore E delapſae, tranſire poſſint.
LVII.
De naturâ Terrae inte­
rioris.
30
5
10
15

Verùm infra iſtam ſuperficiem, partes corporis C
minus arcte ſibi mutuò adhaerent; ac etiam fort¬é in
quâdam ab ipſâ diſtantiâ, multae ſimul ſunt congre­
gatae, quae figuras habent tam teretes & tam Iveves, ut,
quamvis ob graviatem ſuam ſibi mutuò incumbant,
nec, quemadmodum aquae partes, globulos ſecundi
elementi undique circa ſe fluere permittant, facilè ta­
men agitentur, tum à minutioribus ex iſtis globulis,
qui nonnulla etiam ſpatia inter ipſas inveniunt, tum
praecipuè à materiâ primi elementi, quae omnes angu­
ſtiſſimos angulos ibi relictos replet.
Atque ideò liquo­
rem componunt valde ponderoſum & minimè pelluci­
dum, cujuſmodi eſt argentum vivum.
LVIII.
De naturâ argenti vivi.
20
25

Praeterea, quemadmodum videmus eas maculas,
quae quotidie circa Solem generantur, figuras habere
admodùm irregulares & varias, ita exiſtimandum eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index