Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (226) of 795 > >|
240226DISSERTATIO quebit in Capite 5. hujus Diſſertationis, Ferri prius igne candefa-
cti, deinde in Meridiano frigefacti, cuſpidem Boream verſus dire-
ctam, polum Boreum evadere, ſiigitur Verſorii cauda Auſtralis a fulmi-
ne converſa fuerit ad Boream, atque eo in ſitu frigefacta, hæc verſusBo-
ream dirigeretur neceſſum erat;
cuſpis autem Auſtrum verſus, ſitu op-
poſito priori:
ne autem ſuſpicemur ignem ſolum in Verſorium ada-
ctum ſufficere ad directionem immutandam, experimenta quædam
conſulenda erunt:
flammam lampadis encauſticæ excitavi magnam,
eamque vi follis condenſatam, ut fulmen ejuſque jactum æmulare-
tur, direxi in Verſorium, &
quidem ſecundum ejus longitudinem,
ictu tamen unico &
veloci ne id penitus igniretur; poſtea explora-
ta Verſorii directio permanſiſſe eadem deprehenſa fuit:
tum flam-
ma tranſverſe in unum, deinde in alterum Verſorii brachium im-
pulſa fuit, ſuperſtes nihilominus antiqua directio fuit, quamobrem
ignis ſolus ineptus eſt ad vim directricem invertendam, licet eam
debiliter infringatque;
eodem modo fulmen quatenus ignis, quo-
cunque motu etiam determinatum, non convertit vim directricem
Verſorii, ſedigne ſuo vi priori Magnetica id orbavit, ſimulque inver-
tit, qua poſitione aliquamdiu illud relictum frigefactumque directio-
nem prorſus contrariam nactum fuit.
EXPERIMENTUM CVII.
Quotieſcunque Verſorium horizontale, Magneti affrictum, ſtylo
imponitur, ut non in Meridiano habeatur ſuo, ſibi commiſſum, ali-
quot vibrationibus agitur, donec tandem quieſcat in Meridiano:
obſervare conatus fui quot vibrationes data A cus intra datum tem-
pus abſolveret, ut inde virtutis directricis magnitudo erueretur,
quemadmodum ope Acus Inclinatoriæ &
oſcillantis factum fuit:
Experimenta eum in finem capta fuerunt ſequentia cum acubus va-
riarum longitudinum.
1°. Acus 2 pollices longa abſolvit 10 primas vibrationes ſpatio
15?
. ſed 20 vibrationes in 29? .
2°. Acus 4 pollic. 4 linear. cujus pondus 40 {1/2} granorum abſolvit
5 primas oſcillationes intra 16?
, ſed 10 intra 30? .
3°. Acus 4 poll. 11 linear. cujus pondus erat 48 granorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index