Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
gis comprimi aera interceptum inter D, & dictum opercu­
lum à mercurio FB, & cylindro aeris grauitantis per fora­
men A, quam remoto operculo, & clauſo foramine A ab eo­
dem mercurio BF & eodem cylindro aeris exterioris, nam
perindè eſt ſiue tota vis preſsionis per lineam vnicam inci­
dat, vel applicetur; ſiue ſubduplum per vnam, & ſubdu­
plum per oppoſitam.
Vnde (paucis interceptis conclu­
dit) perſpicuè deduco non ideo admoto ſcilicet operculo in G
extare mercurium BF, & minimè ſubſidere, quia ſcilicet
dictus aer interceptus comprimi vltra non poteſt, ſed alia de
cauſa, &c.
Cap. 5. de ae
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Sed pace tanti viri, aio, verum non eſſe eius aſſump­
tum, demonſtrabo enim quod clauſo vitro in G, & a­
perto in A vis, qua comprimitur aer FB duplò vali­
dior eſt ea, qua comprimitur clauſo vitro in A, & a­
perto in G, pro cuius intelligentia præmittenda eſt
ſequens.
PROP. CXI.
Anulus, vel veſica aere plena æquè ab vnica & ſub­
dupla potentia comprimitur conſtringiturque,
quàm à dupla, ſeu à duabus potentijs illi
æqualibus vtrinque anulum, vel
veſicam constringentibus.
SIt ABC anulus calybeus, vel veſica aere plena, &
primò comprimatur à duabus potentijs contrarijs, &
interſe æqualibus P, & E, ſeu G.
Et quia vnaquæque
potentiarum P tunc præcisè æquilibratur reſiſtentiæ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index